Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

Papam, contra Clerum, contra Catholicos, pontra Ccnvertitas, convertique volentes odium, ac aversionem. Prae^ aliis autem omnibus suscepit hos lapides Antonius ille Reiser us, multijugae eruditionis promus con­das, qui conritia illa expromsit an. i683. in lucem, ita tamen, ut conderet nomen suum in monogramma , et locum typi in obscu­rum. A Feisero desilierunt hi 22. articuli, auctiores in acta historico-ecclesiastica Vi­nariam anno iy38.; ab his novissime evibra- ti sunt in Academiae Albertinse Doctorem Wald , qui eos Civibus Academicis Regio- montanis pro Paschali xenio propinavit. Horum omnium benevoli auditores, credulique lectores 22. lapidibus Lanianis , et Reiserianis vulnerati, prostratique jacent in errore; abhorrent audire Ecclesiam Dei, in qua suspicantur tam foedos olim prae­scriptos fuisse articulos fidei, eosque prae­cise ad conscientias Evangelicorum excru­ciandas , malitia plusquam diabolica Mi­nistris aerumnosis propositos, existimant, aut saltem pro terriculamento spargunt, haec dogmata a Jesuitis apud Hungaros con­sarcinata j et a Summo Pontifice nondum hactenus improbata fuisse. Nro. 7. Unde autem haec tot apoph- tegmata Georgius Lani, aut quisquis ille fue­139

Next

/
Thumbnails
Contents