Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
140 fuerit, conquirere potuit? an omnia e genio, cerebroqug suo produxit? Ita illi. Mutuavit ille materiam, non diffitemur, excerpsitque de nostris controversiarum fiT dei Scriptoribus: ipse tamen, instar araneae, floris succum optimum convertit in venenum. Quasdam propositiones privatorum Doctorum insignivit vocabulo cathqlici dogmatis, dogma vero Catholicum consequentiis involvit , prout illud acres sui cm tus disputatores obtorto collo trahere et obnubere consueverunt ; interseruit his unam alteramve thesin e Professione Tridentina; nulla e- nim ( uti S. Augustinus, peritissimus he- terodoxo - gnostes adnotavit 1. 2. qusest. Evang. c. 4o• ) nulla est doctrina tam er- ronea, quae non aliqua etiam vera intermisceat. Toti denique huic Centoni speciosum praetendit titulum: Confessio novorum Catholicorum iu Hungária. Haec prima fuit genesis spuriae illius formulae; cui post annos 5o. Minister Vinariensis Aulicus , Wilh. Ernest. Barthalomaei, adjecit authoritafem: Confessio Romano - Catholica publice praescripta , et proposita in Hungária. Adjectionem interim suam, ut voluit ac potuit, excusavit. Tandem hoc nostro aevo Regioniontani convenientius ad scopum suum esse censuerunt, illam Vina- riensem excusationem silentio praeterire^ ac