Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
138 concinnare et vulgare figmenta. Illuin, Theophilus Spizel in suo Templo honoris reserato, acerrimum evangelic® veritatis vindicem, atque constantissimum confessorem appellat, addens: „erat Reiserus multijug® eruditionis promus condus teste Mollero etPlaccio in theatro anonymorum, Theologus yviLutheránus , vir plenus zelo, vir ad amussin optimus. Confessor Christi consta ntissimus. Istum in exilio oberrantem nec exteri adhibere ad munus sacrum, nec provinr ciales sui post annum 1681. revocare voluerunt; quod sine ratione sufficienti far etum profecto non est. Lanius igitur, personatus ille David, non quinque lapides limpidissimos de torrente, sed 22. articulos in palude turbulenti sui genii conspurcatos, redegit in peram, et evibravit in Jesuitas totamque Ecclesiam CatholicamLipsi® 1676.; at quo successu? Sane quam funestissimo pro se , suisque; pro Catholicis autem glorioso. Articulis ille suis neminem Catholicorum in errorem suutp induxit; cum nemo nostrum talia as- 'serta doceat, nemo credat, nemo profiteatur , nemo aliis profitenda proponat. Sed e suis Contribulibus multos fortasse letha^ liter sauciavit in fronte , •— multos induxit ia exitiosum contra Jesuitas , contra Pa-