Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

Lacessiti descendimus Deo duce in arenam, et ab authore Programmatis Regiomontani, quin et ab universa illa Academia jure no­stro poscimus , edicant palam et ingenue : an sibi persuadeant: nos articulos ejusmo­di profiteri i v. gr. 4- quidquid Papa in­stituerit novi, quidquid etiam demanda­verit , id a Laicis majoris aestimari debe­re , Dei vivi praeceptis. 5. Papam ab omnibus honore divino honorari debere. 9. Unumquemque Sacerdotem majorem esse B. Virgine Maria. 17. B. Virginem majori honore dignam ipso Christo , Filio Dei etc. ? ? Si talia in Professione Fidei Catholicae in Hungária haberi., aut unquam habifa fuisse credunt; omnino imperita est Aca­demia Regiomontana rerum sacrarum Hun- garicarum. Si autem persuasum sibi ha­bent , blasphemias ejusmodi nunquam lo­cum obtinuisse in Confessione Catholica in Hungária: cur nos impetunt ? qui Regio- montanos Theologos inde ab obitu P. Mar­tini Szentivá-nyij Jesuitae , sinimus vivere, ac mori in pace? contenti enim sumus eo, quod inde ab anno 1710. nondum hactenus satis responderint invicto illi Athlet®. Nec juvat assultum tali praetexere velo, quod in actis historico ecclesiasticis anni 134

Next

/
Thumbnails
Contents