Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
135 1738. et in allegatis ibi anni i683. libellis contineantur haec eadem puncta. Vidimus enim : in Regiomontano Programmate passum largiorem extra orbitam allegatam exporrigi; ita ut in errorem hunc impellantur lectores, quasi vero tanta Thesium monstra nunc etiam in Hungáriáé Ecclesiis dominentur , cum ea nondum hactenus fuerint a Papa improbata. Potest igitur esse 5 ut Regiomonti etiamnum ea sit opinio., quod jn Hungária adoretur Papa, adoretur B. Virgo Maria , publice maledicta jaciantur a filiis in Parentes etc. An non pudet* ac jam pcenitet Regiomontanos improperasse talia Hungaris per summam calumniam, non facile, et tamen necessario retractandam ? Nro. 6. Restat quaerere: quis? cur? quomodo ? quando ? — quis fuit * articulos qui primus protulit istos? Prostant illi , et jam dudum prostant. Inde ab anno i683. typis exscripti vulgantur; his autem postremis annis per omnem Germaniam, Helvetiam, Prussiam * Hungáriám longe lateque* diligentius, ac unquam antea, promulgantur. Dedi omnem operam , ut quaestioni huic, yv/jLvvi jci<j)aXij responderem. Persecutus sum pestilentem hunc turbidumque rivum * donec ad ejus scaturiginem pervenirem. Hor dac-