Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
127 maculata B. Mariae V. Conceptione; deque, cultu hyperduliae illi a yelut regnantium cum Christo Sanctorum (2. Tim. 2,10) emi- nentissimae, atque in ccelum cum corpore assum tae deferendo; theses de Romani Pon- tificis s e Cathedra Petri loquentis in controversiis Fidei n,c morum dirimendis infal- libilitate, ac supra Concilium eminentia; et his similia: at vero, Papam ab omnibus honore divino honorari debere; — quidquid is novi instituerit, quidquid etiam demandaverit a esse verum, divinum , et salvificum; ideoque majoris aestimari debere Dei vivi praeceptis; — Papam habere potestatem, Scripturam (sacram) immutandi pro voluntate, augendi, et minuendi sua, etc. nuspiam certe repe- rient seu in polemicis , sive in catecheticis, seu in homileticis , sive in dogmaticis, seu in exegeticis, sive in asceticis Jesuitarum operibus. Pari ratione, quod cultum B. Mariae Virginis concernit, etsi in Regno hoc, propter vetustissimam, constantemque Deiparae venerationem Mariani Regni epitheton promerito , pia quondam exstiterit aemulatio inter Jesuitas, Dominicanos, Servitas, Franciscanos , Carmelitas , Piaristas , Paulinos # aliosque de Clero et Populo, quis- nam eorum coleret Mariam ardentioribus oßi-