Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
128 officiis, verbo, et scriptis? nuspiam tamen ullus in horum omnium libris legit , pane- gyribus et sermonibus audivit hanc thesim: Mariam B. V. majore honore dignam ab o- mnibus , Angelis et hominibus , majore » inquam » honore dignam , ipso Christo , filio Dei. (fyofyt? ber ÖOttcé fetbfC ) Quse blasphemia ! ipsi Beatissimae Virgini Matri non minus , ac Ange* lis et hominibus detestanda. Consulant» quaeso, Catechismum Romanum , e Decreto Cbncilii Tridenti ni a Pio IV. editum» et in Hungária confestim usu publico per quoslibet animarum Curatores receptum » hucdumque vigentem. Suntne in eo theses homologae iliis 22. articulis sar- casticis, non Jesuiticis ? Quodsi non sunt; desinant calumniari immerentes; desinant aggredi pacem colentes; desinant in nobis subsannare , refellere » blasphemare , quod soli ipsi commenti sunt. Accedit» quod Jesuitse publici Professores et Magistri in Academiis, et Gymnasiis , docto res Facultatum» Rectores scholarum publicarum, vi Constitutionis Pii PP. IV. In Sacrosancta, eandem illam Tri- dentinam Fidei Catholicae professionem ipsi quoque emiserint. Quod ut exacte observaretur , Synodus Lósyana 3 Tirnavise anno i638, seu tertio post erectam illic a Primate