Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
h) As! imprimis in Ecclesiam, ex qua is exiit, severa piu?» tatis evangeiicae cura, et puri evangelii spiritus, eluxit. IN on tantum, velut Diabolos, condemnandos , verum igne et ferro persequendos esse Papam, eique adhaerentes, adeoque Catholicam Ecclesiam, docuit. INum ita est? audi: contra Papam pugnandum; — ex omnibus vicis et oppidis concurrendum; —> papistas vi, et armis persequendos, — remque non jam verbis, sed ferro decernendam. (Tom, 1. opp. p. 1Q5—'407.) — Porro: si fures furca , si latrones gladio , si haereticos igne plectimus ; cur non magis totam istam Romanae Ssodomae colluviem omnibus armis impetimus, et manus nostras in sanguine istorum lavamus? (ibid.) quantus instrumentorum, provocatorum adversu .1 nos, catalogus: vis, arma, ferrum , furca , ignis? — Si haec solius salvificae, quam ad se rapuit evangélium purum , cons :-1 ctaria sunt, haud invidemus; nostrae solius salvificae sensus, quia in Charitaie, ceu fundamento, nixus, hos consectariorum abortus horret, damnat. Et tamen, quis crederet, adfricart haec nobis solent! quid ita? quia dogmatis sui pede metiuntur nostrum ; — tum , quia vertere avitum dedecus in innoxios, vi-1 detur necesse, ne, occupati defensione innocentiae nostrae, videndi tempus habeamus, quid acturn sit, agaturque Aorni suae.' — 3tio) Consentit Philippus Melanchton, author et August. Con fessionis , et Apológiáé ejusdem. — ad ea, quae (INro l.) dicta sunt, adjicere satis erit ejus, de haereticis, quo nomine omnes , a novo evángelio dissentientes, complectitur, sensum, Tom. 1. opp. M. L. in Disput, de Rep, Polit, p. m. 455. seq, docet.: Ecclesiastica potestas tantum judicat, et excomunicat haereticos, non occidit; sed potestas civilis debet constituere poenas et supplicia in haereticos. — Et sicut Magisiratus in aliis dc ctis gradus poenarum constituit; idem fieri in haeresibus potest; nam hoc jus penes Magistratum est. — Mox difficultatem sibi objicit, et solvit: Nec obstat, quod quidam dicunt: fidem non esse nostrae potestatis; non enim plectitur fides, sed hacresis, hoc est, professio certi dogmatis, quae est in nostra potestate, sicut alia externa delicta. — Acute! — stat salvum , Inquisitionis Tribunal. — Deinde accedit propius: huc imprimis eniti bonos Principes et Magistratus decet, ut in suis quisque Ecclesiis impia Dogmata, et cultus impios aboleant; e contra tales viros praeficiant Ecclesiis, qui doctrinam justificationis, et veros cultus sincere tradant. Talpa est, qui per sinceros cultus, intelligi Lutheránus cultus, non videt. — Exemplum doctrinae justificationis, affatim determinat, quae unice dogmata promovenda, quao- ve e contra abolenda sint? — Quamquam nostra dogmata, velut impia, et nostros cultus, ceu impios, innui, aperte etiam edicit, cum (JNro 4to ibid.) inter irnpia dogmata et impios cui-