Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

quoque captum, divinae dogmatis hujus origi­nes ex -planis tam sanae rationis, quam divinae revelationis principiis demonstrentur; — ni­si, 2) et quidem ante omnia, hostilitatis hujus origo , hostiliumque principiorum nudentur vitia; — et nisi 3) excussis sagaciter quibus­vis hostium tam latebris, quam consiliis, mon- stratoque turpi principiorum, quibus insisti­tur , conflictu , detegatur, palamque fiat usi-» tatorum ad decipiendos imperitos argumen­torum vanitas; seu, nisi ex proposito, et sy- stematico ordine, impugnati dogmatis veri­tas, rite stabilita, adnexa, ubi oportet, con­gruente propositionum antithesi, proferatur in lucem. — Ast hic labor, hoc opus esti —- Labor nempe hominis, cui et imperturbatum ab haeterogeneis negotiis otium, et integrae, aptae perarduo operi, vires, et, praeter amo­rem veri, congruae utrinque principiorum, neotericarumque molitionum notitiae, prae­sto sunt; — haud igitur labor meus, quia et

Next

/
Thumbnails
Contents