Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

VI requisito destituti otio, et fracti viribus. — Quod ergo est conatus hujus mei consilium? dicam: nullum aliud, quam ut, sicuti dixi, pro modulo, quo possum, datam publice fi­dem exsolvam; — tum, ut quantum per vi­rium reliquias licet, hostilitati occurram; — dein, ut eos, ad quos tueri divinas res ad­versus pericula, vocationis titulo, pertinet, imperfecta hac ope, in defectu perfectioris, ali­quatenus adjuvem j — item, ut illorum, qui principaliter constituti divinitus sunt coelestis depositi custodes, attentionem et curam exci­tem adversus molitionem, omnium, quae ad­huc Christianam affligebant rem, nocentissi- mam, quippe eo tendentem, ut ex veteris Ca­tholicae Religionis et Ecclesiae, omniumque positivorum dogmatum ruinis, novum quod­dam portentum Catholicitatis, sub Ethici Re* gniy jam late proclamati, nomine, surgat; — denique, ut, projecto in publicum, hoc, tra­ctati ex proposito argumenti, embrió ne, horni-

Next

/
Thumbnails
Contents