Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

3o rare sylvüm porphyrianam utique necesse fuit, Catharini argu mentum, se ad nihilum redegisse; (ibid.) gloriatur! — 4to) Befliani apocalypticam , esse Papam , et meretricem, ibi­dem descriptam, Ecclesiam noflram; — tum , quae de Angelis tuba canentibus (cap. 8.) dicuntur: prorsus nonnisi Episcopo Ro­mano convenire posse ; de quibus attamen (v. 2.) dicitur diserte, quod sint fiantes in conspeffu Dei, & datce sint illis (a Deo) septem tubes; — item; tuba canere: aliud esse non posse , quam decre­ta condere, quod facit Papa; — porro, per Angelum abyssi, nil significari aliud, quam Lumen naturae, seu Ariflotelem, (?!) qui autoritate Tkomos elevatus regnat, resuscitans liberum arbitrium, docens virtutes morales, 6? Philosophiam naturalem ; (quanta de­merita!) — ideo eum vocari Apollyon, id est, vajlatoreml — denique, Stellam de coelo lapsam, fuisse vel Alexandrum de Ha­les , vel Thornam; — haec, inquam, omnia, genuinos Scriptu­rae sensus , esse , pro certo haberi ille vult, qui agnoscit, si Scriptura explicatur ita , ut aliud sonet> & aliud significet, aperiri universis hcereticis feneflram blasphemandi; — qui docet: nil sim­plicius, clarius, facilius esse, quam verbum Dei. — Haec, ex in­numeris speciminibus, sufficiant. **** Ad perficiendum, inquam; universum er.im reformatio nis opus, quod struxit, consummatum esse, et perfeSfum ha­beri, agnoscique voluisse, manifestum faciunt frequentes ejus dem adversus eos , quos post suum decessum tentaturos muta­tiones praevidebat, eruptiones. Ita (Äircfyettpofttll, Dom. 21. pofi Trinit.) praesagit: Diabolum puram doctrinam deftructurum ; illam nempe, quam seminavit. — Et alibi (jSattépofúííf pag. 187.) inquit: certum esse , quod si nos, qui nunc pr a'dicamus , vita excesserimus, venturos Pseudo - Prophetas , qui, quod cedifica- vimus , diruent, definient, confringent. Igitur, nonnisi Diabolo, et Pseudo - Prophetis authoribus , doceri deinceps aliud, quam praedicatum ab ipso sit, posse, Luthero quidem judice, cer­tum est. Quare sine dubio novissimi reformatores falluntur, cum sibi, aliis.{ue nituntur persuadere, per reformationis con­tinuationem, nil se agere aliud, quam consilium exequi au- thoris reformationis , Lutheri j hunc ccepisse duntaxat opus reformationis, perfeSfionem reliquisse nepotibus! — Nihil reli­quisse, certum est. ***** Istud, et gravius dictu, et notatu dignius est, quam adpareat prima facie. Luculentum Pseudo - Apostoli argumen­tum est, si missionem immediatam, et revelationem de coelo sibi factam, finxisse deprehendatur. Num finxit Lutherus? et manifeste! — Unde constat? inde, quod, quidquid ad demon­strandam Apostolorum missionem, et inspirationem, dictum in Scripturis Sacris est, praedicaverit de se quoque, et quidem multo etiam luculentius. -— Itane est? audi: quando docemus, patimur magis, quam agimus. Dens loquitur per nos; (Toni. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents