Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

29 pasaim gravi, et timorato interprete indignae sunt! -— Cum docuisset ipse, a) Scripturas claras & faciles intellectu esse: nil dictum unquam esse simplicius, clarius, facilius, quam verbum Dei; (Libr. adv, arm* virum Cocleum , p, m. 602. seq.) — et b) caveri omnino in expositione Scripturae soni et sensus differen­tiam debere; qui enim ita explicat Scripturas: ut aliud sonent, & aliud significent, is feneftram blasphemandi aperit universis hae­reticis^ & fidei hofiibus. (Eib. cont. Reg, Angi. p. m. 557.) —■ Rursus : impiis simam esse differentiam soni, & sensus in Scriptu­ris. (Lib. adv. arm. vir. Cuci. 1. c.) — Qui, inquam, hos ex­plicandae Scripturae tradidit Canones , idem ille , ita adversum nos illam interpretatur, ut longe sonent aliud, quam significare jubeantur. Ex innumeris, quae praesto mihi sunt, quaedam dimtaxat interpretationum illius specimina, velut ex. c. af­feram: imo) Quidquid de idolis et idololatria, tam gentilium, quam Judaeorum in testamento veteri, Psalmis praesertim scriptum est, totum hoc de noflra idololatria scriptum est; —- omnes praeterea impiorum, ibidem contentae descriptiones, cum omnibus Awtichrifii et pseudo - prophetarum historiis, signifi­cant Papam, Papatum, Episcopos, et populum iis adhaereri iem, seu, universam Catholicam Ecclesiam. (Vid. Tom. 2. ope­rat. in Psalm.) — Qui sic explicat Scripturas, an non feneflram aperit blasphemandi universis haereticis j & fidei hofiibus? aliud enim omnia haec sonare, atque aliud significare, seu longe alios, quam qui digito monstrantur, haec adtinere, nec nisi arbitra­rie omnino , atque ex odio, dedecus impiorum innocentibus ad- pingi, luce clarius est! —­Ido) Illud Christi: quorum remiseritis peccata, significat: in quibus cunque excitaveritis fidem. — illud: hoc facite in meam com­memorationem , significat: prcedicatc verbum. — Illud Pauli: dili­gentibus , significat.: credentibus. (Rom. 8.) — Et illud 2. Tim. 4. reposita e ft mihi corona jufiitice, quam reddet mihi in illum diem jufius judex , sensum habet- Deus, cum sit juj'tus judex , reddet milii in illo dic coronam pio fler cor e, quo me in hoc die confudit mundus &c. (Toni. 2. p. 151. seq. — pag. 581. etc.) — Num, quaeso, huic divinarum Scripturarum sono, congruit sensus? Itio) Ex loco Math. 16. super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam , & portes inferi &c. eruit sensum , qui et Petrum, et vi­sibilem Ecclesiam, vinci a portis inferi posse, significet; sensum, de quo gloriatur ipse, talern esse, qui nulli alteri incidisset: etiamsi arborem Forphyrianam cum frutíibus voras set. (In Resp. ad lib. Ambr. Cathar. p. m. 371. seq.) — Quomodo vero sen­sus falis concordat cum illa simplicitate, claritate, et facilitate verbi Dei? an potest sensus talis concordare sono? -— et sensu hujusmodi, ad quem eliciendum (nec enim arbor sufficit) vo •

Next

/
Thumbnails
Contents