Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
miretur ruinas, quae editae sunt? Quis irnrno non miretur, eo spiritu opus reformationis regente, conservari, in surgente novo coetu , potuisse aliquid veri? — §. ii. Accusata. Ab illa, omni authoritatis froeno soluta, libertate (§’ 9’*) — ab immodico J}[G aestu, — atque ab illa cumprimis in statuendis doctrinis regula : quod displicet, et ex od:o, (§. praec.) — magnam conservatarum per saecula doctrinarum stragem effici oportuisse, promptum intellectu est, — Stragis hujus authori, Fratri Martino, nil restabat aliud, quam aut corrigere, quas produxit, ruinas, seu, errores revocare, aut fateri, haeresiarcham se omnium, q\ii erant unquam, deterrimum esse, aut tetras fingere avitae Religionis et Ecclesiae accusationes, hocque pacto, propria culpa in alios detrusa, mentiri, obstinate Angelum lucis et Apostolum Christi. — Revocare ? proh, postulatum inane! nullus enim unquam haeresiarcha revocavit, ipso Martino teste ; # — id vero expectare ab illo , qui fassus candide est , se in superbia nec Satanae cedere, (Sleidan. lib. 7.) quae insania ? — Fateri haeresiarcham ? id dedecus nemo haeresiarcha unquam sibi ipse concivit; tametsi iste fateri in aestu haud erubesceret, si Hussus haereticus esset, se esse multo magis —- Quid igitur? nil restabat utique aliud , quam pura, veraque esse tueri, quae adversum avitam Religionem et Ecclesiam jam seminavit ; hocque ipso cum verum vero contrarium esse haud possit, doctrinarum nostrarum accusare corruptionem. Haec est genuina accusationum, extortarum necessitate, origo. Quis exspectet aliquod earum momentum? aut miretur in tuendis obstinationem , etsi evidenter ad faciendam fidem ineptis ? * Saepius memorat Lutherus, nunquam se sive legisse, sive audivisse, conversum unquam aliquem haeresiarcham esse. — An in hac, aliis insueta, tam insolitae rei commemoratione, et repetita quidem saepius, in casu hoc, quo monstrabatur digito: hic est! tacita quaedam, vi conscientiae extorfa, non lateat confessio de se? — scrutari nolim curiosius. Id attamen hinc disci oirmirio posse autumo, prorsus inane, atque infundatum esse