Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
‘Protestantium, Reformatorem suum, ob immobilem ad sparsas visiones suas adhaesionem, extollere , velut Coelo lapsum , solitorum , argumentum. Infuisse immobilitatem hujusmodi omnibus, qui unquam exstitere, haeresiarchis, perhibet ipse ille immobili> Lutherus, vocatque immobilitatem illam: invincibilem pertinaciam , quae vinci nullis rationibus possit. (Tom» 2. pag.m. 125; iterum, pag, 262. seq.; rursus, pag. 584-) $. i2. imo) Religio. Tametsi omni, non prorsus excoecato praejudiciis, videri debeat incredibile, in tanto disputatoris aestu, tantaque adversarios irritandi, atque id, quod iisdem displicet, asserendi contentione, nihil erronee, velut purum ac verum, assertum, defensumque fuisse; tamen tueri omnia, quae quoquomodo asserta sunt, oppositasque assertis doctrinis doctrinas, accusare corruptionis, fixum erat. * — Sed enim, hic labor, hoc opus! — Nunquam aeque difficilis, ac desperata, ullius accusatoris, provincia fuit. — Doctrinas , erroris accusatas, totius Christiani orbis consensu firmatas, — retroactorum saeculorum roboratas usu, — Oecumenicorum Conciliorum munitas authoritate, — et Sanctis Patribus, veterique Ecclesiae, sacrosanctas fuisse, luculentius fuit, quam ut ipse ille, perfacilis alioquin ad negandum, disputator negare auderet. — Et accusavit tamen? o! sane, et immobiliter quidem. — Uno ictu omnia haec Religionis nostrae, tanto saeculorum, et Christianorum fultae consensu, argumenta, disjecit; omnibus his, eodem corruptae Religionis reatu, involutis, atque ad suum, qua Accusatoris et Judicis simul, tribunal evocatis ; judicandis secundum manuductionem Scrip+urarum Sacrarum, quae unicum noscendae universae Religionis instrumentum essent, ex quo proinde unice, pura Christi Religio disci et possit, et debeat; ** ita attamen, ut idem ille accusator et judex, earundem Scripturarum una interpres esset, a cujus sensu dissentire possint duntaxat asini, talpae, et trunci. — Universali illi Catholicorum objectioni ac voci; Ecclesia, Ecclesia, Ecclesia ; —■ Concilia , Concilia, Con- • ilia; — Patres, Patres, Patres; exsibilanda, humana