Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

íy nis , disputatorem fervidum et errantem consequentiis im­portunius urgendi, magis emicuit; — quidquid enim eo cum dogmate sive connexum erat, sive esse videbatur , id omne a Luthero, presso nexarum doctrinarum conse­quentiis , rejectum est, velut erroneum; nec, proh dolor! in his substitum ; sed, concitato ad summum usque aestu, alia abrogata, alia mutata, omnia versa susdeque. §. 9. Structam in periculosis Religioni prin­cipiis. Ad universae reformationis quasi animam et funda­mentum, super quo structa est, pertinent articuli, de Christianae Religionis fonte, ejusdemque interprete. — Fontem unicum esse, nempe Scripturam Sacram, amota tra­ditione ; — interpretem vero Scripturae, unumquemquefide­lem , rejecto omni authentico interprete, hocque ipso etiam judice controversiarum , sciscebatur. — Quicunque dis­crimina capacitatis , praejudiciorum, affectuumque huma­norum novit, haud ambiget, pro capitum numero multi­plicari his ex principiis sententias oportuisse , fierique impossibilem omnino, uti jam agnoscitur passim, consen­sionem. —- Quid, liis principiis salvis, fieri universa Re­ligione nccesse fuit? — Et haec tamen unice sunt, quae conservari in Protestantium medio salva oportere, caele­ris positivis articulis unius cujus que judicio relictis , magno consensu novae structores Catholicitatis praetendunt. * * Esse unumquemque Christianum sacri Codicis interpretem, habereque jus, Ubertatem , quin obligationem etiam, in Religio­nis negotio suum duntaxat, nullius vero alterius, ne totius qui­dem Ecclesiae judicium sequendi , omniaque quorumvis, etiam totius Ecclesiae, judicia examinandi, et suo subjiciendi judicio, docet identidem, inculcatque saepius author Reformationis, adeo non raro incomposite, ut vix componi posse videatur. — Praetermissis , quae proferri in publicum a Protest antibus so­lent, locis, quaedam ex illis, quae non solent, recitabo : a) Tom. 2. Lat. p. 155. In his, quae sunt fidei, quemlibet Chri- flianum sibi Fepam et Ecclesiam esse, inquit. — Quantus Pa­parum et. Ecclesiarum cumulus ! — bt Tom. /. Germ, v. nő. 3« ber <£adje ber Dieíígton ifi nícfyt R 2

Next

/
Thumbnails
Contents