Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

iS argumentum esset; neutra vero pars vicia videri ab alte­ra vellet. — Quod ido) partis Augustinianae disputator, t rater Mar tinus, praefervidae indolis, atque ipso, ut fa­tebatur ipse, satana superbior esset, distingui velut pro­pria tessera volens per adamantinum illud : cedo nulli. —■, Fac in hoc rerum situ, antesignanum , hominemque hu­jusmodi praecipitari in errorem; id quod tanto est procli­vius, quo superbior, fervidiorque errans; — pone, ad­versarios illius , triumphantium in modum, objectare in­solentius subinde erranti errorem; quid, quaeso, pronius-, quam ut talis ille errans, se errasse perfracte neget, ma- litque quovismodo errorem tueri, quam confiteri? — Ur­ge ad haec in uno errantem consequentiis, alias, simul connexas doctrinas, evertentibus; — mallet is, jam ob- firmatus in primo errore , erroris accusare omnes quoque alias connexas doctrinas, quam victus in primo errore videri. — Atque haec ipsa revera acti certaminis histo­ria fuit. ** * Haec certaminis hujus originalis imago, Erasmutn ipsum, — quam sagacem virum! — satis diu fallebat; Abusuum, qui erafit, multitudinem aversatus, adplaudere certamini videba­tur tunc quoque, cum gerebatur immitius. — At visis deinde in ipsam quoque Religionem impetibus , haud dissimulavit re- sensum ; licet oppido, et ultra, quam exspectasses, caute, praefervidam Aiigufliniani certatoris indolem veritus. — Caele- rum tunc quoque, cum verti Religio caepit, agi de corrigen­dis duntaxat abusibus praetendebatur, uti e pluribus Confessionis Auguflanae locis liquet. ** Juvit permultum errantis partes, d) aevi corruptio; — b) communis invidia in Clerum; — secutusque inde Luthero, Cle­rum adgredienti, adpiausus ; — c) ostentata Libertas, et Spes lucri; — et, d) praeter alia plura, explorat a Germanorum, in quorum medio res agitata est, indoles, aucupandi atque ad­haerescendi, Luthero ipso teste, ad id, quod est novum: prae­sertim vero, si etiam auribus pruriat* S. 8. Versum in Religionis reformationem. Nunquam aeque gravissimarum religionis doctrina­rum cum dogmate indulgentiarum nexus adparuit, atque Jioc in certamine; sed nec unquam periculum eonsuetudi-*

Next

/
Thumbnails
Contents