Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
diaria haec deductio eo etiam, ut ex matris, vel arboris, indole ac habitu, ferri judicium de filia, et fructu, possit. — Optime noscitur arbor ex fructibus. * Quia pleraque, praesertim graviora dictu, firmare ipsis aut Lutheri, aut Alelanchtonis, aut Symbolicorum librorum testimoniis, fixum est; ne fieri, ut solet, ulla exceptio , conferrique citata possint, dicam, quibus operibus et operum editionibus usus sim; usus nempe sum: Imo) Tomis duobus, continentibus omnia scripta Lutheri, ab Anno 1517, usque ad Annum vicesimum quartum edita, Jhenae, excudente Chrifiiano Rhodio, Anno 1557 ; quibus quaedam Alelanchtonis quoque opera inserta sunt. 2do) Aphorisms brevibus & sententiosis de omnibus dofótrince Chrifiia- nae Capitibus, de Megalandei Lutheri monumentis ordine tomorum primer editionis descriptis , a Michaele Neandro Soraviensi. Jena«, excudente Tobia Steinman, A. 15Q1. Opus hoc, etiam Theologia Megalandri Lutherit inscriptum, extractum continet ex omni• bus operum Lutheri Tomis, latinis & germanicis, editum ad Ecclesiae Lutheranae aedificationem. — 3tio") Celebri omnium coetus Lutlierani Symbolicorum librorum collectione, inscripta: Concordien - 53ncfj, baé tft bér Grttangeíífcft * íittíjeri* fcfien Ätrcfye fammtítefje getröfyuítdjlle ©íjmboíífcite ©cfyrtftert, — toon 90b GtyrííLatt 2üeiß; iíeípjig, ju fittben ín bér ^vauntfefjett S3ud)l)anbínng, 1739, S. 7. Certamen de Abusibus. ín ipsis turbarum , excitatarum reformationis obtentu, initiis, atque diutius efiam postea, nihil minus ah ipso certaminis hujus authore, Luthero, cogitatum, quam ut detrimenti aliquid accipiat, quam adhuc is professus est, vetus Religio. — Universum certamen satis diu intra fines abusuum continebatur, * habebatque formam consuetarum inter Theologos disceptationum, eo solum periculoso discrimine, quod imo) in certamine hoc potentis- simae duae religiosae familiae, de eruditionis ac doctrinae praerogativa invicem a dudum, magno aemulationis spiritu, contendentes, Dominicani nempe et Augustiniani, exitus seu gloriam, seu dedecus ad se in communi pertinere arbitrarentur. Quo quidem in casu perdifficilis cu- jusvis, a parte seu hac seu illa admissi, in aestu erroris, esse consuevit correctio ; siquidem id succumbentis vulgo Fragm. /. B