Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225
i3 salvari, nisi universa Christianitate condemnata, haud possint! — Quin nisi condemnato omni, quod unquam deditum fuit Religioni, humano genere/ (v. idem *) — 2do) Qui philosophatur rite, nec aut decipi aut decipere vult, is e tam consono omnium , ac praesertim tam constante Christianorum sensu, absque haesitatione colliget; oportere igitur in Christianorum medio esse, unam e pluribus, unice salvificam Religionem et Ecclesiam: quaeve illa sit? scrutabitur gnavitcr, cavebitque sedulo , ne quid Religioni et Ecclesiae huic injuriosum, in publicum protrudat ex ingenio, absque tabulis et testibus ; idque tanto magis, quo certius est, nihil, quod tanto consensu roboratum esset, ab ullo sapientum adusque reprobatum esse. — 3tio') Qui vere Christianus est, is, sepositis quibusque curtae mentis humanae visionibus, et plausibilibus salvandorum hominum consiliis, id quam intentissime ante omnia vestigabit, quid in revelato Dei verbo de hoc, illo, above articulo definitum ? num revelata Religio recipi semper integre jussa ? cui credita Ecclesiae ? an provisum divinitus de medio, apto ad semper integre cognoscendam ? quonam illo ? ita porro ; alio- quin enim, nisi hac incedat via, periculum incurrit, jura Divinitatis, humanitatis, et Religionis violandi tunc, cum alios, re haud sedulo explorala, de violatis accusat. Sapienti pauca! — Erit alibi uberior tritam grambem convellendi occasio. Monstrabitur copiosius, inventionem participationis decretis divinis, felicitati humanitatis, et juribus ac spiritui Religionis inimicam esse, hocque ipso Becherum cum caeleris, eandem passim inflantibus tubam , periculose hallucinari. b) Diederlein (op. et. loc. cit.) ad invidiam dogmatis satis esse putat, si declaret: Particularismum esse : baá tft ja eben ben Particularismus, ben matt fid) fo ungern rauben íajjt. í) Quam longe ab inviso Particularism! sensu dogma hoc distet, ignorare vir, doctissimus certe, haud potuit; quorsum igitur illud: bab tft ja eben? — adobruendam nempe inoidia veritatem , quae vinci nequit rationibus. — Sed 2) num immobile Dei consilium, eos duntaxat salvandi, qui impleverint praescriptas conditiones salutis, particularismus est? quis adfirmet ? ast hoc ipsum Dei consilium, fundamentum et anima dogmatis hujus est. Ubi, et. in qua Ecclesia, integra Dei Religio, seu omnes a Deo praescriptae salutis conditiones et praesto sunt, et observantur, ibi, atque in ea duntaxat Ecclesia spes esse potest salutis, pro omnibus, qui tueri se inculpabili sive conditionum earum, sive Ecclesiae illius ignoratione haud possent. De hoc Dei consilio, ad fundamentum et animam solius salvifi- caé pertinente, quaestio est, cum de sola salvifica quaeritur; quaestio , ex verbo Dei, haud vero seu e praeoccupato systemate, seu ex ingenio, et nescio quo affectu, dirimenda. Apta huic quoque sunt, quae ad Becherum dixi,