Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

1813. manufacta vilipendere, et vituperare, ut hac ratione Emptores avocet, et ad se, vel Sodalis ad Magistrum suum pertrahat, secus enim Magister 2 flor, et Sodalis 1 flor, poena pecuniaria, aut per localem Jurisdictio­nem pro re comperta et subversantibus circumstantiis , etiam in refusione illati Magistro Damni plectetur, Sta­tuto hoc ad illum quoque casum extenso, si unus Magi­ster alterum malis artibus e Fornice per hunc pro Exer­citio Opificii sui, aut distractione mercium et manu- factorum excensualo, exturbaverit. Et cum quilibet Magister par cum altero Jus ha­beat, nullusve ad certam duntaxat Opificii partem vel localitatem ea ratione restringi possit, ut nonnisi pro certo Districtu illi laborare liceat, Caehae Commissa- riorum, et localis Jurisdictionis Muneris erit sedulo invigilare, ne juniores Magistri per seniores quoquo de­mum modo opprimantur. Articulus XXXIII. Pseudo Magistris ibi ubi Contubernia exislunt, lo­cus dari non potest, ruri tamen ubi haec non reperi- untur, singulo Opifici consentiente Dominio semet illo- candi, et artem suam seu per se, sive adscitis Sodali­bus (quibus in casum abitus Testimoniales Litterae 5íuní>fá)űft quas Pseudo Magister dare nequit, per hu­jus Dominium aut Jurisdictionem expediri, per Caetus vero absque difficultate, citraque irrogandam poenali- tatem quampiam recipi debent) exercendi facultas erit, Provisione hac ad illos Pseudo Magistros, qui in diver­sis Civitatibus ex altiore Indultu actu praexistunt neuti- quam extensa. Arti culus XXXIV. Cum singulorum Opificum vitae adminicula sint manufacta, et Labor illius Opificii, quod profitentur, oportebit cumprimis cavere, ne unius Classis Opifices alterius Opificii artefacta conficiant, et Falcem suam in alienam messem immittant, verum ut singulae Classes O- pificum juxta Usum et Consvetudinem, ob antiquo ob­servatam, penes confectionem artefactorum dumtaxat fld Professionem suam spectantium permaneant. Et ideo si inter Caetus distinctae ab invicem Classis quae­88

Next

/
Thumbnails
Contents