Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
piam (luaestiones et Controversiae in eo exorirentur, utrum haec, aut illa species manufacturarum et artefa- ctorum ad confectionem hujus vel illius Classis Opificum pertineat? ejusmodi quaestiones omni in casu Decisioni localis Magistratus, aut pro re nata dirigentis Politici Dicasterii venient substernendae. Caeterum autem unicuique Caehali Magistro, qui semet hac in parte damnificatum esse existimaverit, liberum erit fine ponendae medelae, et refusionis Damni ad localem Jurisdictionem recurrere, si vero deciso per hanc in Via Justitiae lato contentus non fuerit, contra idgenus Praevaricatorem ratione refusionis Damni, et impendendae satisfactionis, etiam Viam Juris coram sua legali competentia prosequendam ingredi. A r t i c u l u s XXXV. Prout omnibus extraneis Mercatoribus et Opificibus licitum est, publicas Nundinas frequentare et merces suas toto Nundinarum tempore pro lubitu distrahere ; ita ex adverso nullatenus admittetur, ut extranei Mercatores, et Opifices, extra tempus annualium Nundinarum Merces, aut Fabricata, quibus gremiales pri- vilegiati Opifices alioquin provisi sunt, distrahant, aut cum praejudicio privilegiatorum Opificum quodpiam Opificium publice, vel clancularie, cum, vel sine ad- scitis Sodalibus exerceant ; casum in contrarium locali Jurisdictioni incumbet, detegendos Statuti hujus Transgressores erga Remonstrationem Caehae Magistri, ab idgenus Professionis exercitio , aut distractione mercium vel Fabricatorum, severe inhibere, et pro. exigentia circumstantiarum in eosdem per Confiscationem mercium condigne animadvertere. Articulus XXXVI. Non minus curandum erit, ne in minoribus Civitatibus, et Oppidis degentes Opifices occasione Nundinarum hebdomadalium ibidem legitime servari solitarum per advenientes eorsum cum mercibus, et manu- facturis extraneos Caehalistas damnificentur. Et hinc pro re nata ejusmodi Manufacturae Confiscationi nunquam quidem per Opifices ejates via facti attentandae, verum omni in casu erga faciendam ealenus Insinuatio* ' 1815. ' 8D