Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

ex aliis Locis evocare, qui directe a Proprietario ejus­modi Fabricae aut Instituti, et locali Jurisdictione de- pendebunt. Quod vero Manufacturas sericearum Materiarum concernit, de idmodi Fabricis etiam idem, quod de re­liquis erit observandum; Superinspectione caetéroquin locali Magistratui incumbente. A r tie u lus XXI. De Magisterio in genere. Sodalis terminata altissime praescripta Peregrina­tione ad Magisterium aspirans, si hoc extra Locum Ty- rocinii consequi vult, debet primo Attestatum a Cae- tu, cui incorporari desiderat , super proposito suo sibi procurare, tum erga hujus remonstrationem ex Arca Caehali illius loci, ubi Tyrocinium subivit, Te­stimonium originis suae et Litteras elibertationales, in autographo excipere, et ad Arcam Caehae , cui no­men suum inseri cupit deponere, si autem subditus es­set, et in alio non eidem Dominio subdito loco ad Ma­gisterium aspiraret, tunc etiam Dimissorialibus omnem vero in casum legitimo Documento super peracta Pe­regrinatione provisus esse debet; atque cum his apud congregatum Caetum semet decenter insinuare, a lo- caK Magistratu Concivilitatem expetere ; conditiona- lamque hujus adpromissionem Caehae Magistris, et Senioribus remonstrare, si vero in subditali Loco Ma­gister et Civis fieri vellet, consensum Dominalem ex- operari tenebitur. Posteaquam autem omnia haec Documenta pro­duxerit, subin, praelectis ipsi praevie citra omnem cae- teroquin Taxam Caehalibus Articulis, Paradigma in- dispensabiliter conficiendum habebit, ad avertendas ni­hilominus omnes illas, quae hactenus pervicaci nonnul­larum Caeharum facto non raro causatae sunt, indivi­duis talibus Jus Magisterii solicitantibus non minus ac ipsi etiam Publico noxias sequelas, quod Sodales idmo­di esto pro Magisterio debite qualificati fuerint, per Caeliam sub diversis praetextibus diutius vexati, quia intermedio tempore facultates suas maxima parte con­sumpserunt , aut opificium suum, ubi tandem Magiste­1813. 79

Next

/
Thumbnails
Contents