Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

riiim consecuti fuissent, exercere non valuerint, aut plane a petito desistere coacti sint, fueruntque expost oneri Civitatis, cui praeterea per similem Caeharum agendi modum optimi Artifices Opificesque velut a pe­tendo magisterio taliter deterriti decesserunt, ea hic sta­tuitur norma, ut Caeha Sodalem Jus Magisterii peten­tem productis per eundem praeattactis Documentis ad conficiendum Paradigma absque omni protelatione ad­mittere noverit, in casum vero , quo idem de intentatis sibi vexis coram locali Jurisdictione aut pro re nata al- tiore etiam Dicasterio quereretur, et Caetus eatenus auditus intra unum ad summum Mensem non respon­deret, localis Jnrisdictio ad assignandum recurrenti Paradigma, non interrogata amplius Caeha procedat. In reliquo Paradigma haud sumptuosum et duntaxat habilitatem et experientiam Magisterium petentis suf­ficienter demonstrans, usuabile, et facile in pecuniam convertibile sit, et apud illos quoque opifices apud quos certi, et perfecti Labores Caehales pro Paradi­gmate in natura parari nequeunt, pariter in hand sum­ptuosis Delineationibus, Ideis, ac Formulis subsistat, est necesse. Articulus XXII. Esto autem Confectio Paradigmatis ad consequen dum Magisterium prorsus necessaria sit, et ab hac seu per Caeliam, sive per localem Magistratum nemo So­dalium dispensari queat; cum interim ejusmodi etiam particulares circumstantiae, et gravia rationum momen­ta subversari possint, ut Sodalis caeteroquin in Arle oprime edoctus, et requisitis qualitatibus praeditus ob debilitatum medio tempore oculorum visum, aut pecto­ris affectiones, vel alias etiam non culpa ejus emergen­tes fatalitates, Paradigma praesertim tale, ad quod ma­jor virium intensio praerequirilur, citra majus valetu­dinis suae discrimen non amplius conficere valeat;hinc in tali quovis extraordinario casu Instantiae Sodalium pro sui dispensatione a confectione Paradigmatis recur­rentium, per concernentes Jurisdictiones cum genuina subversantium circumstantiarum deductione dirigenti politico Dicasterio substerni, oblentaque ab hoc facul­80 1813.

Next

/
Thumbnails
Contents