Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
peret; majoris vero momenti casus, qui graviorem fors poenam deposcerent, locali semper Jurisdictioni pro decisione substernentur. Si contingeret, ut quis Sodalium ob malam vitae rationem vel ob excessus, aut delicti patrati suspicionem, deposita ad Arcam Caehalem originis suae Documenta et Elibertationales non recipiat, aut Testimoniales ^unfcfdjaft dictas minus comendabiles obtineat, et propterea studio vindictae motus Sodales alios concitare, aut a Magistris avocare attentaret, talis pro ratione circumstantiarum per concernentem localem Jurisdictionem severissime plectetur, in casum autem profugii currentandus, ac ubi deprehensus fuerit, qua Concitator criminaliter tractandus veniet. Sodales qui opificium suum alio in Loco secundum ibi consveta et altissimo Loco adprobata Caehalia Statuta, apud honestum per localem Jurisdictionem receptum Magistrum condidicerunt, citra omnem adusque per abusum desumi solitam mulctam pro honestis et capacibus absque ullo discrimine habendi erunt, quod de illis quoque Sodalibus inielligendum perinde veniet, qui ex aliis Provinciis penes Attestatum de percepto ibidem opificio et probata vitae ratione adveniunt: Cum autem abusus distinctionis inter seniores, et recentius elibertatos (vulgo £o|)njUt1Cj) passim vigens crebras, acerbasque Dissensiones generaverit, omnis talis distinctio pro futuro simpliciter vetatur, ut adeo quilibet Sodalium quamprimum elibertatus fuerit, seniori Sodali par sit, eo de reliquo Magistris in salvo permanente, ut mercedem hebdomadalem pro ratione habilitatis accomodare, et singuli eorum unum e Sodalibus adinstar Directoris opificii cum majore Penso praeficere queant. Si quispiam opificum cum indultu localis suae Jurisdictionis, aut altiorum Dicasteriorum Fabricam erigeret, vel opificium suum cum investitione majorum summarum, et ampliore cum apparatu, ac erectione etiam fors Depositorii (Ü?íet>et*lCtije) prosequeretur, licitum ei erit, Sodales ad producenda privilegiatae Fabricae, vel Instituti sui artefacta necessarios, cum praescitu tamen localis suae Jurisdictionis, aut pro re nata erga impetrandum praevie Politici Dicasterii indultum, 78 1815.