Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

VI praeexisteret: — cum nihilominus regulae hae genera­les per subseque editas b. Resolutiones Regias, mutatis rerum et temporum adjunctis, in pluribus articulis partim uberius explanatae, partim modificatae, aut al- teratae, partim vero ex toto vel in parte revocatae, ac aliis, novisve Dispositionibus commutatae, vel adauctae fuissent; — sed et illae b. Ordinationes Regiae, quae cum Objectis Caehalibus in arctiori constituuntur ne­xu, uti sunt: Dispositiones circa amplius promoven­dam Opificum industriam, magis excolenda Arti et Opi­ficia, restringenda Monopolia, exercendumque cum Manufacturis et Mercibus quaestum, observandum de­nique rectum Politiae ordinem, tollendosque diversos publicae securitati adversos abusus et excessus subseque editae—-in praeprovocatis GeneralibusNormativishaud continerentur; — evidens omnino est: Collectionem praesentem scopo praecavendorum idmodi naevorum et defectuum non modo proficuam futuram, sed et commodis eorum, quorum interest, usibus plurimum collaturam esse —hinc itaque satius, finique vel maxime conveniens fore censui, cunctas b. Ordinationes Regias eadem Normatíva tam praecedentes, quam et subse- quentes in Objectis stricte Caehalibus, ac cum his in nexu propiori constitutis Materiis, sub glorioso feli­cis memoriae Augustissimi Imperatoris et Regis Fnan- cisci I-mi Gubernio editas colligere, collectasve in Lin­guam Patriam versas, in talem redigere ordinem, cu­jus adminiculo non tantum ii, quibus cura et vigilantia pbservandarum , manutenendarumque Altissimarum

Next

/
Thumbnails
Contents