Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
Dispositionum Regiarum ex Officio incumbit, sed et illi, qui has observare tenentur, in earundem cognitionem facili negotio pervenire, quidve in hoc aut illo Caehali objecto pro norma et cynosura serviat, commode perspicere valeant. Hoc ex nisus puncto volebam prius tale in redac- tione hac observare systhema, ut B. Ordinationes Regiae secundum Materias digestae oculis Lectorum sisterentur — sed quia uti ex ipso earundem contextu quisque capacitabitur, complures essent R.esolutiones tales, quae in se plures ac ab invicem distinctas complecterentur Materias, has vero ab invicem divellere, aut toties quoties modo repetilorio adducere , nec fini respondens, nec parsimoniae expensarum conveniens fuisset, hinc magis e re fore judicavi, b. Ordinationes Regias in Ordinem Chronologicum redigere, ac his talem adjicere Indicem secundum Materias confectum, cujus adjutorio et inviamine quilibet id, quod rescire cupit, exiguo fatigio reperire possit. — Denique adjeci praemissis praeter Formulas Librorum Peregrinaloriorum pro Sodalibus Opificum praescriptorum, et Seriem Alphabeticam Magistrorum Opificum, technicas eorundem compellationes in triplici Lingua in se complectentem, Schema Taxarum etiam pro expeditionibus Privilegiorum obvenientium, Stylum item et Contextum tam Privilegiorum Caehalium, quam et Articulorum Caehalium iisdem inseri solitorum aeque triplici idiomate conceptorum, eo cumprimis e respectu: ut ii, qui diverso ab his Formularibus VII ;