Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

gister aut Sodalis, qui sine sufficiente vel non indicala praevie Caehae Magistro causa post Evangelium veni­ret, vel nefors plane emaneret, in primo casu Magister 20, Sodalis 10 Cruciferis, in secundo autem 40 et 20 Cruciferis ad Arcam Caehalem deponendis punietur. Istud nihilominus solum de Romano-Calholicis, nulla­tenus vero de illis, qui alteri in loco illo receptae, ac toleratae Religioni addicti sunt, intelligendum est. Si porro Magister aut Sodalis occasione hujus Devotionis, vel celebrandarum anniversariarum duplicium Proces­sionum Corporis Christi, ubi tales usu receptae sunt, et ad quas omnia Romano-Catholica individua Caeharum cum suo Vexillo, per unum tantum individuum facile portalili, inomisse, excepto unice casu legitimae absen­tationis, comparere debent, semet indecenter gereret, talis poena pecuniaria excessui commensurata, quae ta­men penes Caelum nunquam duos florenos superet, plectetur, aut ob majores transgressiones locali Juris­dictioni, fine irrogandae condignae poenae, deferetur. Ar t i cUl u,s T r i g e s i tu u s. Cum quilibet Opificum et Mechanicorum suam, et Familiae suae intertentionem in ininlerrupto Professio­nis suae exercitio quaerere debeat, nulli Magistrorum integrum erit, alterius Sodalem quacunque demum ra­tione avocare, et ad se pertrahere sub poena refusio­nis damni tali modo causati; quia vero Caetus titulo mucltae poenam duobus llorenis majorem dictare non audet, si damnum per avocationem, aut ademptionem laborum causatum majoris esset momenti, damnificatus Magister fine procurandae sibi adaequatae indemnitatis ad localem Jurisdictionem poterit recurrere. Nullus praeterea Magister activitatem habeat, advenientem pe­regrinum Sodalem, nisi hoc juxta tenores articuli 14 Caehae Magister cum Commissario , aut localis Juris­dictio in specifico casu admitteret, pro arbitrio susci­piendi, verum id Caehae Magistro indicandum est, cui incumbet, secundum praevigentem penes singulas Cae- has usum in assignatione ejusmodi advenientium Soda­lium debitum ordinem omni cum impartial]'täte obser­vare. 274

Next

/
Thumbnails
Contents