Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

I Articulus Trigesimus Primus. Neque audebit Magistrorum aut Sodalium quispiam alterius Magistri laborem, seu artefacta, seumanufacta vilipendere et vituperare ,ut hac ratione emptores avo­cet, et ad se, vel Sodalis ad Magistrum suum pertra­hat, secus enim Magister duorum florenorum et So­dalis unius floreni poena pecuniaria, aut per localem Jurisdictionem pro re comperta et subversantibus cir­cumstantiis etiam in refusione illati Magistro damni plectetur, Statuto hoc ad illum quoque casum extenso, si unus Magister alterum malis artibus e fornice, per hunc pro exercitio Opificii sui, aut distractione mer­cium et manufactorum excensuato, exturbaverit. Et cum quilibet Magister par cum altero Jus habeat, nul­lus ad certam duntaxat Opificii partem, vel localita- tem ea ratione restringi potest, ut nonnisi pro certo Districtu illi laborare liceat. Articulus Tricesimus Secundus. Pseudo Magistri, praexistente hac Caeha , non lol- lerantur; provisione tamen hac ad illos Pseudo Magi­stros, qui in ambitu hujus Caeliae ex altiori indultu actu praeexistunt, neutiquam extensa. Articulus Trigesimus Tertius. Prout omnibus extraneis Mercatoribus et Opifici­bus licitum est, publicas Nundinas frequentare, et mer­ces suas toto Nundinarum tempore pro lubitu distra­here ; ita ex adverso nullatenus admittetur, ut extranei Mercatores et Opifices extra tempus annualium Nun­dinarum Merces aut Fabricata , quibus gremiales pri- vilegiati Opifices alioquin provisi sunt, distrahant, aut cum praejudicio privilegiatorum Opificum quodpiam Opificium publicae, vel clancularie, cum, vel sine adscitis Sodalibus exerceant. Articulus Trigesimus Quartus. Eveniente casu, ut Magister aut Sodalis unus vel alter inhonesti quidpiam, aut Caehae nocivi commit­teret, nulli reliquorum Magistrorum et Sodalium sub poenis statutis licitum erit, propterea talem scripto, 275 i

Next

/
Thumbnails
Contents