Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
gatíonibus non dispensantur, adeoque nec a Tyrocinio et obligatione triennalis Peregrinationis, neque a cort- fectione paradigmatis eximi poterit, quin imo, omni in casu ita, sicut caeteri Sodales, integram magisteria- lem Taxam debebit persolvere, Venditiones opificiorum, aut Translationes in quempiam, qui Filiam, vel Viduam Magistri ducit, privatae Conventioni relictae sunt; sub talibus tamen Venditionibus et Translationibus Opificiorum neutiquam Jus exercendi Opificii, sed requisita duntaxat Artis, aut Opificiilnstrumenta, cum eo pertinentibus materialibus intelligenda venient, eo aliunde suapte observando, quod singulus Emptor, aut Cessio- narius, si exercendi Opificii Jus consequi vult, perinde, ac omnis alter , peritiam et habilitatem suam comprobare debeat, neque secus ad Magisterium admitti possit. Articulus Vigesimus Octavus. Caehae liberum manet, unum aliumve ruri degentem Magistrum e vicinia, verum tamen quemvis sin- gillative, ac sine titulo filiationis, aut facienda sub alio quopiam praetextu simultanea ad plura individua extensione , erga depensionem dimidiae Taxae magiste- rialis , posteaquam praevie desuper locali Jurisdictioni, aut Magistratui debita insinuatio facta fuerit, incorporare, eo alioquin subintellecto, quod Magister talis de confecto ad praescriptam normam Paradigmate semel legitimare debeat. Magistri rurales praevia moda- litate incorporati die anniversaria annuum magisteria- ie Pensum (seu ^iufiflggdtO, quod tamen duos florenos non exsuperet, ad Arcam Caehalem persolvent, in casum intermissionis duplae mulctae subjiciendi. Articulus Vigesimus Nonus. De Obligationibus Magistrorum. Cum omnis bene coordinatae societatis principalis scopus Timor et Cultus Dei esse debeat, cuncti Magistri et Sodales Piomano-Catholici ad audiendum , quod in Ecclesia parochiali Expensis Caehalibus celebrabitur, Sacrum trimestrale seu quatuor temporum, con- decenti Vestitu induti comparere tenebuntur. Ille Ma18 273