Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

E contra quaestiones , citra illatum Privilegio prae­judicium, poenamque eatenus dictandam, aut partis laesae indemnitatem, obmotae , uti et controversiae le­galem Privilegii proprietatem respicientes, sive e prae- tensa Inventionis, Detectionis, aut Meliorationis prio- ritate, sive privati cujusdam juris titulo oriantur, ad ordinariam Juris viam relegabuntur; quae etiam intui­tu controversiarum de Privilegii proprietate, tuncque insuper erit ineunda, ubi Privilegio pollens alios a pro­ducendo ejusdem objecto arceri, aut objecta cum sui detrimento jam producta, seu prae manibus producen­tis, seu tertii cujusdam, seu ab exteris illata fuerint, Sequestro allici desideraret. Pertinebit autem ad re- spectivarum Competentiarum obligationem, tali in ca­su respectivis partibus justitiam quam celerrime admi­nistrare. Privilegiorum porro laesiones Sua Majestas Sacra­tissima 100. Aureorum mulcta, ea ratione vindicandas esse clementer innuere dignata est ; ut hujus mulctae dimidia pars ipsius Privilegii Proprietario, dimidia item Pauperum fundo Loci, ubi primae instantiae Senten­tia lata est, cedat; objecta autem in fraudem Privile­gii confecta, in beneficium Privilegiati confiscentur Quae proinde Benigna Resolutio Ptegia Jurisdictio­nibus, pro congruo usu, praesentibus intimatur; una vero tam Patentales pro Germanicis IJaereditariis Di­tionibus eodem in objecto editae, pro congrua notitia , quam et quadruplicis Ordinis Formularia, nempe 1-mo Recursuum pro Privilegiis ad Jurisdictiones dirigendo­rum ; 2-do Descriptionis hosce de casu in casum comi­taturae ; 3-tio Testimonialium per Jurisdictiones super dictis Recursibus edendarum; ac 4 to Styli, juxta quem Privilegia concinnabuntur, ea cum inviatione in advo­luto transponuntur; ut illa sub punctis 1-mo. 2-do et 4 to. ad gremialium suorum notitiam perferant; For- mularis autem puncto 5-tio commemorati Exemplaria sufficienti numero semper praesto habeant; sicque Te­stimonialium, ad quas referuntur, expeditioni, utpote sensu Sectionis III. peculiarem respectum subeunti ? nihil remorae praeberi valeat. 1822. 201

Next

/
Thumbnails
Contents