Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

dorso Privilegii, pariterque in dicto Protocollo prae* nolíntione, altissimo Loco subinde submittenda. X. Ad praevertendas, riteque definiendas , quae intui­tu Privilegiorum enasci possunt, controversias, sequen­tia statuuntur: a) Privilegium innititur exhibendae per recurren­tem objecti, relate ad quod illud petitur, Descriptio­ni; a qua proinde omnis ferendi de ejusdem objecti statu, et indole Judicii basis repetenda est. b) Pro Invento (Srftttftung) habenda est tam novae rei, ope adminiculorum seu novorum, seu cognito­rum, quam objecti jam noti productio; dummodo ipsi media, hunc in finem nunquam usitata, adhibeantur. c) Nomine Reperti ((Jrttí'ecfung) venit id, si quis Industriam procedúráé, aut confectionis, modo Exte­ris quidem familiari, Regnicolis tamen ignoto, locu­pletet; aut in artis, vel methodi olim exerceri solitae, subin vero oblivione sepultae, cognitionem iterum de­veniat. d) Meliorationem (23er&eiFet*Ung) categoriam con­stituunt tales objectorum jam cognitorum, aut jam Privilegiatorum modificationes, additamenta, et ma­nipulationes, quibus idem objectum aut minoris im­pendii, aut scopo suo magis idoneum evadit ; aut demum sub ipso efformationis suae obtutu perfectius efficitur. e) Haec igitur omnia tum denique nova esse existi­mabuntur, si in Ditionibus Caesareo - Regiis nec in usum deducta fuerint, nec e Typis vulgata Descriptio­ne innotuerint; haecque posterior novitati in quaestio­ne versanti nonnisi tunc est derogatura: si praeter ean­dem ad objectum, de quo agitur, per artis peritos, et quidem numeris omnibus absolvendum uberiori haud opus foret manuductione. Quoties Privilegium quoddam, seu rationibus pu­blicis id svadentibus, seu, quia haud exercitum , con- ditionibusve, sub quibus emanavit, vel non satisfactum, vel contraventum est, sufferendum videretur; eatenus semper altissimo Loco erit remonstrandum. 200 1822.

Next

/
Thumbnails
Contents