Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
196 1822. V. Privilegii autem exclusivi, in sensu alioquin patriarum legum exercendi , ille est effectus: ut per omne, relate ad quod conceditur, tempus, Impetrans solus et unicus objecti a se inventi, iterum reperti, aut meliorati, et quidem ita, ac descriptione, quam eatenus exhibuit, repraesentatum cernitur, usum capere* atque. ad objectum hocce plene et in maxima, quae ipsi libuerit extensione, in effectum deducendum, Labora- toria erigere , omnisque generis adjutrice opera, tum per operariorum conductionem, tum alio etiam modo sibi prospicere; Loca autem objecti Privilegialis confectioni, et venditioni opportuna, nec non Deposi™ toria per universum Ditionum Caesareo Regiarum ambitum (salvo tamen in boc Regno Jure Domináló constabilire valeat. Licebit ipsi praeterea Privilegium suum per alios exerceri facere, ejusque usumfructum, adjunctis sibi sociis, pro arbitrio ampliorem efficere poterit demum collatos sibi favores in Arendam locare, aut in alios qjiiocunque demum titulo transferre; pro Invento denique suo in exteris etiam Ditionibus dPrivi- legio sibi providere. * Privilegium autem , super novis Inventionum simili beneficio jam pollentium modificationibus concessum, ad hasce praecise restringitur, ut adeo nihil juris relate ad primaevum inventum tribuat; sed nec vicis- sim hujusce proprietario modificationes illas virtute Privilegii sui adhibere licebit, nisi cum earundem Inventore convenerit. VI. Taxae a Privilegiis pendendae Periodo eorundem, per recurrentes deligendae, 15. tamen annos, uti praedictum est, nunquam excessurae, attemperabuntur. Omne Privilegium pro prima 5 annorum Periodo, absque ulterioris illi praeter hanc adsignandi temporis, aut ipsius etiam objecti discrimine, 10. fl. Taxae Monetae Conventionalis, pro singulo anno pendendae, subest.