Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
197 1822. Solventur igitur universim per 5. Annos 50. fl. M.C. pro 6-to Anno 15 — — 7-mo — 20 — — 8-vo — 25 — — 9-no — 30 — — 10-mo — 35 — — 11-mo — 40 — — 12-mo — 45 — — 13-tio — 50 — — 14-to — 55 — — 15-to — 60 — proinde pro Privilegio maximo id est 15. Annorum Periodi - - 425 fl. C. Mon, Dimidia Taxarum istarum pars, cum ipsa Recursus , quo scilicet secundum §. 7. non tantum relate ad Regnum hocce, sed quoad reliquas etiam Ditiones Cae- sareo - Regias Privilegium ipso facto, et citra exhibendum subin distinctum earundern Ditionum Dicasteriis Recursum, impetratur, exhibitione numerabitur; altera autem in totidem, ac Privilegium complectitur Annos, aequalibus Ratis, et quidem cum ipsorum initio, erit persolvenda; secus enim ipsum Privilegium pro sublato habebitur. Quo autem Inventorum quasi tentamen faciendi copia praebeatur, Privilegia pro minori ac 15. Annorum temporis intervallo tributa, erga Proprietarii desiderium prolongabuntur, ea lege: ut Taxarum, quae a proportione adjiciendi adhuc temporis spatii annua- tim solvendae veniunt, dimidium sub ipsa prolongations concessione; residuum autem per Ratas, cum initio singuli noviter impetrati anni, sub decernenda secus Privilegii exstinctione , deponatur. Taxarum a Privilegiis praestitarum, etiam si haec e circumstantiarum subin semet evolventium concursu vigore suo exuerentur, restitutio praetendi nequit, tunc unice locum habitura, ubi Privilegium quoddam, alias legitime impetratum, neque ulli exceptioni obnoxium , subin e respectibus publicis rescindendum videretur. Praeter modofatas autem Taxas, Expeditionis item 3 fi. 0. Mon. Taxam, pro singulis Privilegialibus Lit-