Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
strorum non solum continuatio Opificii, sed étid, ut unum Sodalium, artis suae sufficienter peritum, et a bonis moribus commendatum, qui Opificium ejus dirigat, sub nomine d&erffubreD deligere possit, admissum esto, si autem Vidua Sodale ejusmodi provisa non esset, concernenti Caetui incuihbet: Sodalem talem, requisitis qualitatibus praeditum, eidem eatenus recurrenti assignare, Caeterum prout Viduae, ad alia Vota extra Opificium suum transeunti, ipso facto Beneficium Exercitii Professionis prioris Mariti sui amplius non competit; ita si illa Sodali Opificii illius, quod defunctus Maritus exercuit nuberet, attune talis Sodalis, ut primum possibile fuerit, praestitis praestandis, in numerum Magistrorum cooptandus erit. Ar ti cui ns XJLI. De Congressibus Caehalibus. Quaelibet Caeha b. Privilegio provisa Congressum caehalem omni Trimestri, adeoque quater per Annum celebrare teneatur, cui instituendus ex parte Jurisdictionis, aut Magistratus, Commissarius semper adesse debebit. Occasione Congressuum horum perCaehae Commis- sarium pro certa hora indicendorum, quaevis negotia Caeham concernentia, quae intra trimestrale spatium occurrerunt ordine assummentur, et singuli Magistrorum Sodaliumque obveniens trimestrale Pensum, quod apud Magistros 1 fl. apud Sodales 15 xros. non excedat ad Arcam Caehalem deponendum, secum adferre obligabuntur , siquis vero Magistrorum aut Sodalium ab hocce trimestrali Congressu absque legali impedimento semet absentaret, Magister quidem 2 fl. Sodalis autem 1 fl. mulcta punietur, ad Arcam Caehalem deponenda. Eo alioquin subintellecto, quod in extraordinariis casibus pro exigentia circumstantiarum dum et quando e- tiam extraseriales Congressus nunquam tamen absque praescitu et Consensu atque praesentia Commissarii celebrari queant. 92 1815.