Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

1813. Articulus XL.lI. 95 Si qui Magistrorum aut etiam Sodalium Negotium eum concernens in extraseriali Caehali Congressu as­sumi desideraret, facta eatenus prius concernenti Cae- hae Commissario debita Insinuatione, extraserialis ejus­modi Congressus praemisso scopo omnino celebrari po­terit; in hoc tamen casu titulo Taxae convocatoriae Magister 5 florenos, Sodalis autem 2 flnos praevie sem­per ad manus respectivi Caehae Magistri deponere te­nebitur, per hunc subin ad Arcam Caehalem resi­gnandos. Arti culus XLIII. Occasione Caehalium Congressuum quilibet Magi­strorum , et Sodalium pacate, et decenter semet geret, ab oinni vociferatione, rixis, aut etiam mordacibus sermonibus abstinebit, erga Caehae Commissarium , ve- lut Congressus Praesidem, item Caehae Magistrum, et Vice - Magistrum , aliosve Caehae Seniores debitum re­spectum, et paritionem omni tempore observabit, in Excedentes vero Caeha pro ratione demeriti condigne animadvertet. Articulus XL1V. Querelae inter Caehas diversae classis Opificum subversantes immediate Decisioni competentis localis Jurisdictionis substernantur, si autem Querelae inter Magistros, aut Sodales ejusdem Opificii exorirentur, tales in Caehalibus Congressibus erunt assumendae; qua occasione tam querulans , quam et querulatus de Sede sua consurgent, et penes Arcam Caehalem stantes Gravamina, et Responsa sua omni cum modestia ac de­centia proponent, tum vero propositae querelae assu­mentur, ac pro justo, et aequo decidentur. Parte deciso Caehae minus contentae, facultate ad localem Jurisdi­ctionem recurrendi in salvo relicta. Ar ticulus XLV. Rurales et affiliati Magistri respectivis suis Caehis incorporati, non obligantur occasione singulorum tri-

Next

/
Thumbnails
Contents