Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
90 nem atilhoritate localis Jurisdictionis suscipiendae obnoxiae faturae sunt. Quaestu nihilominus Circumforaneo, juxta tamen altissime praescriptas directivas R.e- gulas per Consilium Locumtenentiale Regium sub 23 July 1811 Nro. 18797 Circulariter publicatas, quae ad amussim debent observari in salvo permanente. Articulus XXXf^II. Quaelibet Caeha peculiariter curabit, ut tam Magistri quam Sodales, et Tyrones obligationibus suis exacte satisfaciant, atque in casu non expletae obligationis singuli culpae obnoxii condigna Poena plectantur. Eveniente vero casu, ut Magister aut Sodalis unus vel alter, inhonesti quidpiam aut Caeliae nocivi committat, nulli reliquorum Magistrorum et Sodalium licitum erit, propterea talem scripto, vel oraliter reprehendere, minus calumniari, aut plane ad concitationem sub Poenis statutis prolabi, verum facto ad localem Jurisdictionem Recursu ab ejus Inviatione praestolari, ac usque Subsecuturam Determinationem semet quiete et pacate gerere tenebuntur. Qui proinde Magister, vel Sodalis hoc in passu propria in Causa Judicem ageret, per congregatam Caeham sub Praesidio concernentis Commissarii celebrandam pro ratione subversantium graviorum circumstantiarum provisorie ab exercitio Opificii interea poterit suspendi, donec id genus negotium locali Jurisdictioni indilate referendum, per hanc mox investigatum et pro re comperta, quo celerius tamen decisum non fuerit. Siquidem autem singularum Caeharum strictissimi sit muneris Con - Magistris suis quavis occasione , seposito omni personarum respectu, aequali esse adjutorio, hinc in casu tali, ubi momentosiores Labores, uti sunt: Amictus militares, Arma, Equorum apparatus, Magazinales Currus, et his similia paranda occurrerent, concernentis Caeliae muneris erit ejusmodi Labores inter singulos Magistros pro ratione virium, et in quantum possibile fuerit, aequa Proportione ad- repartiri. in reliquo Caeha tota eo obstringitur, quo providere noverit, ut aegroto Magistro, äut Sodali, qui propter Paupertatem extra statum positus est, necessaria 1813.