Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

229. In eadem ep. n. i3. ait: David canit: Quo abibo a Spiritu tuo? Ps. i3. 8. 8. Quod di- cens oflendit, Spiritu S. contineri omnia etc. Sap. r. 7, Hic e Davide et Sapientia, velut Divinae au­ctoritatis effatis, stabilit dogma Immensitatis Dei. Pariter jungit secundam S. Petri epistolam cum Chri­sti D. apud Matthaeum verbis dicens : Hcec enimy inquit, exspectantes satagemus immaculati et inviolati ei inveniri in pace; 2. Petri 3. 14* ut di­gni efficiamur audire Dominum dicentem'. Ve­nite Benedicti Patris mei, pofsidete paratum vo­bis Regnum. Mat. s5. 35. Serm. apud Galland. t. 7. f. 63i. 230. S. Ambrosius in Prologo ad Hifloriam de Excid* Jerusalem, inquit: Machabreorum quo­que res gefias Propheticus sermo paucis absolvit, etc. Ubi Machabaeorum Libros Propheticis adnume- rat. Et Z. de Paradis. C. 12. n. 54. scripserat: Sa­lomon ait: Quia invidia Diaboli mors intravit in Orbem terrarum. Sap. 2. 24. Tum L. 2. de Ja­cob et Vita beata C. 8. inquit: Dicit Scriptura'. Senectus enim venerabilis ; et: JEtas Senectutis vita immaculata. Sap. 4* 8 — 9. Et Z. 7. in Lu­cam 9 dogma stabilit hisce: Bonus ergo Filius: Candor eft enim. Lucis ceternce, et speculum sine macula Dei Maj e flatis, et imago Bonitatis il­lius. Sap. 7. 24. Itaque velut auctoritatem Scriptu­res adduxit Sapientiam ad stabiliendum dogma. s3i. Item Enarrat, in Ps. 36. n. 64. ait? Pul­chre autem illud nobis exposuit Salomon dicens: Narratio jufli semper Sapientia; flultus autem sicut Luna mutatur. Ecclesiastici 27. 12. Tum in Ps. 128. n. 20. Sepi aures tuas spinis, — cum dicat unicuique noflrum Scriptura Venerabilis'. Argentum tuum et aurum alliga, et ori tuo fac jugum et pondus. Ecclesiastici 28. 28 — 9. Et Z. 4» Hexaemeron, n. 3i. Scriptura ait'. Stultus ut Lu­na mutatur. Ecclesiastici 27. 12. Demum L. 1. de Job Interpell, C. 3* scripsit: Considera illum, de quo ait in Ecclesiaflico Sirach : Omnis horna 99

Next

/
Thumbnails
Contents