Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
xoo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua : Quis me videt l Tenebroe circumdant me et parietes, quem vereor ? Ecclesiastici s>3. —6. Istis Librum Ecclesiaflici et Salomoni et Sirach tribuit (n. 63.) et diserte Scripturam nuncupat. n. 4°. 232. In Tobiam vero integrum conscripsit librum , suisque auditoribus peroravit S. Ambrosius, sic eum inchoans: Lecto Prophetico Libro, qui inscribitur Tobias, quamvis plene vobis virtutes S. Prophetae Scriptura insinuaverit, etc. Ubi Librum Tobice et Propheticum et Scripturam nuncupat, sicut et cum subdit: Ut e a, quce Scriptura hifiorico more digefsit latius, nos flrictius conprehendamus etc. Etiam L. 6. Hexaem. C. /t. n. 17. Tobice Librum celebrat ut Propheticum. 233. L. de Viduis C. 7. toto illustrat Historiam Judith, quam et Sanctam nuncupat, et ejus Librum S. Scripturis adnumerat n. 38. dicens: Sed ut discas mature viduitatis affectum, seriem ipsam persequere Scripturarum: A diebus enim viri sui, quibus ille defunctus eß, vcflem jucunditatis deposuit , etc. Item ep. 63. ad l^ercell. Eccl. in serie exemplorum S. Scripturae, nempe Danielis, trium Puerorum, Eßher, Annae, Joannis etc. refert: Judith luxurioso Holophernis haudquaquam inflexa Convivio , solo titulo sobrietatis desperatum lacertis virilibus reportavit triumphum. «34. Idem L. de Spiritu S. n. 3q. scripserat de Susanna: Presbyterorum conjurationibus inpeti- ta, —omnibus deflituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suce conscia , Deum arbitrum precabatur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem ejus, cum deduceretur ut periret : et excitavit Dominus Spiritum 5*. pueri adolescentis, cui nomen Daniel. Itaque secundum Spiritus S. gratiam vacillantia perfidorum teflimonia deprehendit. etc. Dan. i3. 44 — 5. Ista perorans minime dubitaverat, genuinam Libri Danielis partem esse Caput i3.