Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Moxque recitat ista Danidis verba: Semen Cha- naan et non 3uda. C. i3. b6. 216. Item Com. in Isaiam. C. 8. inquit: H.rc autem verba in Chrifli Persona pronunciari, nemo negaverit, qui meminerit epiflolce adhebrceos: De­cebat enim, inquit, eum , propter quem omnia, et per quem omnia, etc. hebr. 2. io. Tum L. 4. con. Eunom. Filii Divinitatem probans ait: Omnem autem ipsorum contentionem excludunt Divina1 Scripturae: inque harum insigni serie dicit: Et in Apocalypsi: Qui efl , et qui erat, et qui ventu­rus eß. C. i. 8. Et Paulus: Qui cum sit splen­dor gloriae, etc. ad hebrseos C. 1. 3. Ubi expresse Divinam Scripturam nominat Apocalypsim et Epi­stolam Pauli ad hebraeos. Ibidemque L. 2. Apoca­lypsim tribuit Evangelißce, qui etiam scripserat : In principio erat f^erbum, seu tribuit illam Joanni Ev. ac nequaquam alteri cuidam Joanni. 217. Denique L. 5. adv. Eunom. agens de Spi­ritus S. Immutabilitate, huic opponit omnis creati Spiritus mjutabilitatem dicens: Incorporea vero et rationalia secundum operationem aut voluntatem, admittunt mutationem secundum illud: Angelis peccantibus non pepercit. Quod est in altera S. Petri epistola C. 2. 4« Ibidemque e S. Jacobi episto­la subjicit i Deique Judicium sibi ob oculos ponat; judicium quippe sine misericordia ei, qui non fa­cit misericordiam. Jac. 3. 12. Quod utique do­gmatice adfert. §. VII. S. Ephram Presb. — — — S. Ambrosius E. 218. S. Basilio subjungimus percharum eidem S. Ephraem Syrum Presbyterum. Is Parcenesi 23 de transmutat, dixerat: Ait Sapientia: Non te ex­tollas in cogitatione animce tute; ne abripiatur velut taurus anima tua, etc. Eccesiastici 6. 2. Mox Par. 29. ait de Deo : Per Apoflolum admonet di­cens : Non alta sapientes, sea humilibus consen­tientes. Alibique aicit\ Non te ipsum exaltes; ne forte cadas, et adducas animce tute dedecus: 94

Next

/
Thumbnails
Contents