Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
et rtvelet Dominus occulta tua, et in medio Syn- ngcgce elidat te, etc. Ecclesiastici z. 38 — 40. Hic Deo tribuit Apostoli et Ecclesiaflici verba. 219. Par. 3g. de Inobed. inquit: Noli suscipere humanam gloriam ; sed in consequens periculum respice ; siquidem potentes potenter tormenta patientur. Sapient. 6. Tum Par. 48* Ait Scriptura : Sed ceflimaverunt efse lusum vitam no- flram, et conversationem vitee conpositam ad lusum• Hoc ait Scriptura Sapientiie i5. 12. adeo- que priorem comminationem quoque tamquam Divinam protulit. 220. Idem De recta viv. ratione C. 68. dicens: Ora, sicut tres illi Pueri in camino ignis , non dubitavit, genuinam esse illorum Orationem, seu Canticum Danielis C. 3. relatum. Et C. 49* celebrans Susannae Historiam, Danielis C. i3 relatam, sic concludit: Non enim poteß oculus Dei semper vigilans illudi ac decipi. Genuinum itaque ac Divinum factum referri Dan. C. i3. minime dubitavit. Ibid. C. -58. ait: Deus autem per manum Haba- cuc, et per S. Angelum fideli servo suo (Danieli) misit prandium. Immanes autem fierce, in medio sui videntes Prophetam, inclinantes se, adorabant illum; virtus enim Ccelefiis ora leonum obturaverat, etc. Danielis C. 14. S. Ephraemo proin indubiae auctoritatis erant illae Danielis partes C. 3. et C. i3. cum 14. quae acatholici non pauci irreverenter traducunt. 221. Par. 8. ait de Lot, inter Sodomitas degente: Nequaquam illorum abductus efl superbia atque lascivia; quare et salvatus efl, sicut Scriptum efl: Visu enim atque auditu, dum juflus inter eos habitaret, quotidie animam juflam illicitis operibus torquebant etc. quod Scriptum reperitur altera in ep. S. Petri C. 2. 8 — 9. Tum Par. i3. de Humilit. ait: Scriptum efl: Dominus retribuet abundanter facientibus superbiam. Ps. 3i. Et rursus: Dominus superbis r e si flit; humilibus autem dat gratiam. Jacobi 4« 6. Et Par. 14 ,