Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Filii roborat verbis Baruchi, velut de' Christo D. prophetantis. Eandem sententiam Or at.4^. tribuit Je- remiae (sensu n. 53.) idemque dogma per eam stabilit. 202. Item Orat. 27. inquit: Ut Danielis utar verbis: Egrefia efi iniquitas a Senioribus Babylo­nicis , etc. Dan. i3. 5. — Hoc itaque i3. Caput agnoscit esse Danielis genuinum. Tum Orat. 35. dicit probaturus Filii Divinitatem : Nos quippe ex magnis et excelsis Vocibus Filii Divinitatem per­cepimus et praedicamus ; quibus tandem ? his ni­mirum : hasque inter excelsas Voces interserit te­stimonia epistolae S. Pauli ad hebraeos et Apoca- lypseos. Saepiusque in suis Operibus utitur epistola S. Pauli ad hebreeos et S. Jacobi velut Divinis te­stimoniis. 203. Aliata hucusque e S. Gregorio Naz. speci­mina satis perhibent, ipsum velut Divinitus inspi­ratos suspexisse Libros deuterocanonicos; unde si­mul patet, quonam sensu is Carmine 33. relatis protocanonicis omissa Efihere Libris , concluserit : Sunt haec — omnia Divinae germana volumina chartee; quidquid praeterea ejl, haud inter Certa locandum : agnita videlicet universis in Ecclesiis certitudine, sibi autem probe perspecta. 204. Pari sensu in Carmine jambico ad Se­leucum , quod S. Amphilochio passim tribuitur, re­latis protocanonicis Libris, subjicitur : Atque hic S. Litterarum sit Canon Certissimus. Solum ergo Canonem , eumque duntaxat certifsimum recensuit jambicus scriptor; de caeteris autem eo aevo necdum certifsimo Canoni illatis subdit: Libri quidam in­termedii vel propingui terminis , ut ita loquar, sunt Veritatis dogmati. Deuterocanonicos videli­cet Libros nuncupat propinguos Veritatis dogma­ti ,* sua tamen sententia dogmaticos esse non dubi­tavit S. Amphilochius Iconii E. circa A. 370. *o5. Etenim in Oratione indubie sua, in Chri- fii D. Nativ. n. 2. dixerat: Unde id confirmamus? (dogma Verbi Caro facti) ex alia Prophetae vo­ce dicentis: Pofi haec in terris visus efi, et cum 88

Next

/
Thumbnails
Contents