Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

hominibus conversatus eß. Haec est vox Prophe­ten Baruch C. 3. 36. cui veracitatem dogmaticam asserit. Inque Historia sua adv. Arianos, Eunomio opponenti: Qui ergo etiam in Veteri Teflamento dicitur: Duo et duo, et unum contra unum; haec Ecclesiaßici C. 33. i5. verba concedit esse Vet. Teßamenti sententiam, eamque explicat. Etiam Sa­pientia? Librum saepius inter Divina testimonia al­legat Orat, in Chrißi Nativ, n. 4* Orat, in mu­lier pecc. n. 8. etc. Isthicque n. 4* in eandem mu­lierem peccatricem dogmatice pronunciat: Vindi- ctce mortis (aeterme) obnoxia eß: Honorabile enim connubium in omnibus, et torus immaculatus: fornicatores vero et adulteros judicat Deus. Hoc dogma tradit S. Paulus ad hebreeos 12. 3. Si plura S. Amphilochii opera non interiissent, pluribus spe­ciminibus edoceremus, ipsum Libros Deuterocanoni- cos velut Divinos fuisse veneratum. VI. S. Gregorius Niss. E.—•—— S.JBasilius Cas. E. s>o6. S. Gregorius E. Nissenus Orat. 4* cont. Eu- jiomium ait: Per Scripturas Sacras credidimus, quod, qui erat a principio Deus , Jo. 1.1. in ter­ris visus eß, et cum hominibus conversatus eß. Hoc Scripturae sacrae dicunt Baruch 3. 38* Item in Teßimoniis e V. T. n. 2. et 6. velut uno in con­textu interserit Divinis effatis Baruch 3. 36 — 8. saepiusque Baruchi testimonio firmat dogma Divini­tatis Verbi. Ejusdem auctoritatem allegat Orat, de amandis pauperibus. 207. Idem Orat. 3. adv. Eunom. dixerat: Quo­niam igitur non humanam aliquam Sapientiam sibi ipsi v endic at Salomon, cum dixit: Deus do­cuit me Sapientiam. Hoc dixit Sap. 7. Tum L. de perfecti Chriß. forma scripserat: Neque enim , in malevolam animam, út scriptum eß, introibit Sapientia. Hoc Scriptum eß Sapientiae 1. 4* 207. Idem in Antirhetico adv. Apollinarem n. 18. diserte Apoßolo tribuit sententiam hebr. 1. 1. Multifariam multisque modis olim loquens Deus

Next

/
Thumbnails
Contents