Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

enim praeter jam dicta animadvertendum est, S. Atha- nasium illic diserte praemonere, se duntaxat libros omnibus palam canonicos recensere , seu ut ait: Libros recensere, quos Divinos ejfe , Canonice scriptum, traditum et creditum efl. Unde dum conpleto V. et N. T. Canone subjicit: Hi sunt sa­lutis fontes ; ut qui sitit, eorum eloquiis inplea- tur: in kis solis pietatis doctrina docetur, intel- ligit doctrinam Canonice scriptam, decretam et creditam. De caetero namque , in Libris deuteroca- nonicis quoque pietatis ac dogmatum doctrinam doceri, ipsummet audivimus testantem an. 160 usque 166. Unde ibid, subdit: Sed majoris accura­tionis causa , illud quoque scripto addere, ne- cejfe duxi: ejfe nimirum alios Libros prceter ißos, non in Canonem quidem redactos, sed quos a Pa­tribus decretum efi legendos ab iis ejje , qui nu­per ediscendi pietatis Herbi gratia accejserint, Sapientia Salomonis et Sapientia Sirach, Eßher, Judith, Tobias , Doctrina, út vocant, Apoßo- lorum et Paßor. Cum ait: Doctrina NB. út vo­cant , Apoßolorum , huicque subjungit Paßor em ; satis indicat, se in his Apoßolicam auctoritatem non agnoscere ; in deuterocanonicis autem V. T. Li­bris Propheticum Dei Spiritum agnovit, prout audi­vimus. Cum vero Eßheris Librum in altera hac clas­se recenseat, qui tamen Judieis quoque fuerat Cano­nicus, aliasque ob rationes, non defuerunt, qui ob­jectam Feflalem epißolam S. Athanasio abnegarent. Quo pacto totus heterodoxis eripietur Athanasius. 167. Denique pro Doctrina út vocant Apoßo­lorum, qua Conßitutiones vulgo Apoflolicas de­signari censent plerique , proque Paflore desidera­tur Traditionis consensus, quem pro deuterocano­nicis Libris haud deesse, jam satis vidimus, amplius- que adhuc visuri sumus. Dumque S. Athanasius con­cludit in eadem Fefl. epijlola: Attamen dilecti, cum illi in Canonem redacti sint, hi legantur; nusquam apocryphorum mentio habetur ; sed ii sunt haereticorum commentum, qui arbitratu suo 74

Next

/
Thumbnails
Contents