Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

libros conscribunt etc.; ingenuus quisque perspicit; nomine apocryphorum designari haereticorum com­menta et libros, eorum arbitratu conscriptos, non vero Sapientiam, Sirach, Eßher etc., de quibus dixit, a Patribus decretum efl legendos effe : et quos velut Divinam Scripturam reveritum fuisse t. Athanasium , certo intelleximus, Simulque intelli- gimus, S. Athanasium non laborasse eo errore: quod Librum aliquem non inserere Canonicis idem sit ac negare, eum esse Divinitus inspiratum. Denique Synopsis S. Scripturae non est opus S. Athanasii: inque illo etiam protocanonicus Liber Eßher ex­presse repudiatur. / 168. Coaevus S. Athanasio B. Marcus Diado- chus E. iEg^pti circa A. 363. Serm. con. Arianos 11. i. inquit: Divinus Joannes in ea , quae sibi cflensa eft, Revelatione, ex ipso Domino , quce ad hoc spectant, per revelationis Angelum ma~ nijeßius cognoscens, sic scribit: Ego sum Alpha et Omega, etc. Apoc. i. 8. 169. S, Phfebadius Aginnensis E. circa A. 363. L. adv\ Arianos n. 7. ait: Usitatum vero et fa­miliare Divinis Voluminibus hoc nomen (substan­tia) nec ipsos puto ignorare, qui negant; longa- que serie e Divinis Voluminibus exempla recitans interserit ista: Salomonis sententia, subßantiam inquit, tuam et dulcedinem tuam. Sap. 16. 2. Sed et Tobias: 4. 9. Si fuerit, inquit, tibi co- piosa subßantia. Ét idem v. 7. Fili l ex subjlan- tia tua jac eleemosynam. Sed et Joannes: Qui habuerit subßantiam Mundi. 1. Jo. 3. 17. Isthic Divinis Voluminibus accenset Sapientiae et Tobiae Libros. Pariter n. 11. praemisso Jo. j6. i3. Spiritus Veritatis enarrabit vobis omnem veritatem, sub­dit: Hic efl spiritus notitiae et veritatis , per quem Salomon de Dominica veritate, quid sit, inquit, et Sapientia, et quemadmodum facta sit, referam , et ab initio Nativitatis invefligabo eam, etc. Sap. 6. 24. Dicit hic, Spiritum Verita­tis locutum fuisse in Libro Sapientiae. Denique Tract.

Next

/
Thumbnails
Contents