Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
latera ejus, dum infans efi; ne forte induratus non credat tibi. Quae verba sunt Ecclesiajlici C. 3o. ia. huncque porro Librum cum Proverbiis, nuncupans Sapientiam Salomonis, parem utriusque confessus est auctoritatem. Et L. 6. C. i4- inter continuata S. Litterarum effata inquit: Quandoquidem qui retinet adulteram,fultus efi, et inpius; Prov, 18. 22. abscinde enim eam, inquit, a carnibus tuis ; Ecclesiajlici. 24. 36. nam adjutrix non est, Gen. 2. 18. Hic uno contextu Divinis auctoritatibus inserit Ecclesiafiicum. Hunc pari nexu allegat. C. 1 *5. 127. Tum L. 6. C. 3o. Librum Sapienti ce Libris Divinitus inspiratis accenset dicens: Pretiosa enim in conspectu Domini mors Sanctorum ejus; et iterum : Convertere anima mea in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi; et alio loco: Memoria jufiorum cum laudibus: et juflorum animae in manu Dei. Ubi unam veluti ejusdemque auctoritatis sententiam construxit e Ps. n5. 15. et ii4- 7* et Prov. 10. 7. et Sapientiae. 3. 1. 128. Item L. 6. C. 23. inquit de Deo: Ubique enim vult nos Legi obtemperare, non Legem transgredi ; Beati enim , inquit, immaculati in via, qui ambulant in Lege Domini. Beati qui scrutantur tefiimonia ejus : in toto corde exquirunt eum. Ps. ii8. 1. Et rursus: Beati sumus Israel, quia quae placita sunt Deo, manifefia sunt nobis. Baruch 4. 4. Ubi Deo, Legem observari volenti, tribuit verba Baruchi: hisque subdit: Et Dominus ait: Si haec scitis, beati eritis, si feceritis.fio. i3. 17. Sicque Baruchum statuit vadem inter Psaltem , et Christum D. i2q. Demum L. 7. C. -5. ait: Non eris malignus, neque superbus: Superbis enim Deus resi- fiit. Jacobi 4. 6. Non accipies personam in judicio ; quia Domini efi judicium. Deut. 1. 17. Sicque contexit Jacobi sententiae plura Divina effata. Et L. 7. C. 8. inquit: Scriptura dicit: Vir reprobus non tentatur a Deo. Hoc Scriptura dicit Jacobi i. 12— i3. Ibidtmque C. 17. dicitur; qui hor