Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

norem sibi arripuerit, minime imitatur Chrißum, qui semetipsum non clarificavit, ut fieret Ponti­fex. Quae sententia est Pauli epistolas ad Hebrteos C. 5. 5. Ex hac, velut Divina auctoritate, probat laicos a Sacerdotalibus functionibus arcendos esse: Nec enim , inquit, quisquam sibi sumit honorem, sed qui 'vocatur a Deo. hebr. 5. 4* 130. Postquam intelleximus, in Constitutioni­bus Apóst. Libros deuterocanonicos, tamquam Di­vinae auctoritatis testimonia adduci; parum opitulatur adversariis, quod L. 2. C. D7. inter S. Libros , qui in Ecclesia fidelibus praelegi jubentur, praecise re­ticeantur deuterocanonici V. T. Libri. Alioqui ne protocanonici quidem omnes V*T. Libri illic recen­sentur, uti Efiher, Ruth etc. qui tamen in ludio­rum quoque Canone sunt. Jubentur ibidem in Ec­clesia fidelibus prcelegi — Salomonis volumina ; inter haec autem iisdem in Constitutionibus conputa- ri Ecclesiaflicum , vidimus n. 126. Istoque certius Librum Sapientiae conputarit inter Salomonis volu­mina: iit audivimus. 131. Continuoque subditur ibidem de N. T. le­ctione: Dein Acta nofira (Apostolorum) reciten­tur, et epifiolce Pauli, adjutoris noflri, quas Spi­ritus S. ductu ad Ecclesias misit: pojlea Diaco­nus vel presbyter’ legat Evangelia. Nec ulla fit Apocatypseos caeterarumque epistolarum, uti Petri, Jacobi5 Joannis ac Jufae mentio. Porro sicut hinc inferre non licet, ne primas quidem Petri ac Joan­nis epistolas pro Divinis, imo et Canonicis eo asvo habitas fuisse: ita longe minus inferre licet, deute­rocanonicos utriusque T. Libros, illic silentio praete­ritos, nequidem ut Divinitus inspiratos fuisse in honore. Huic namque illationi aperte contradici in Conflitutionibus, vidimus n. 124 — 9. 132. Demum, cum jam e vetustis Mss. Codici­bus ac testibus evictum censeatur (apud Gallandium Biblioth. Patrum t. 3.) eundem esse auctorem tum Confiitutionum, tum Canonum vulgo Apoflolico- rum , istosque reipsa constituere Libri octavi Con­6o

Next

/
Thumbnails
Contents