Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
fatis contra nos pugnent adversarii; jus nobis esf, eosdem suo confodere ense. 124. In eis L. i. C. i. sic allegantur Tobice verba: Iis autem, qui Deo obediunt, una hcec lex Dei simplex, vera ac viva insita efi: Quod ab alio oderis tibi fieri, tu alteri ne feceris. Tob. 4* 16. Tum L. 2. C. 49 dicitur: Mendacio suffragen- tur, ut Babylone duo senes contra Susannam, Dan. i3. et in Samaria filii iniquitatis contra Naboth., 3. Reg. 21. et Hierosolymis turba Judaeorum adversus Dominum , Mat. 26. ejusque primum Martyrem Stephanum. Act. 6. et 7. ist- hic 4 exempla citantur uno halitu tamquam e Divina Scriptura: huicque porro accensetur etiam Dánielig Caput i3. Additur C. 5i, Susannam quidem Dominus per Dánielem eripuit e manibus iniquorum, reos autem sanguinis feminee senes ad ignem damnavit; vobis vero per Dánielem exprobravit dicens: Sic fatui efiis filii Israel, non dijudicantes etc. Dan. i3. 4$ — 9* Haec igitur verba dicit esse Dei, per Dánielem exprobrantis. 125. Ibidem L. 3. C. 7. legimus: SapientiJ'sima Juditba, pudicitice tefiimonio celebris, nocte ac die Deum pro Israele deprecabatur, ita Judith. C. 9. et 12. Item L.5. C 20. inter continuata S. Scripturarum exempla inseritur. Efihera et Mardo- chceus et Juditba insultationem inpiorum Olo- phernis et Aman, jejunando declinaverunt. Esther 4. et Judith C, 8. Utrumque velut paris auctoritatis exemplum jungitur. Dein L. 8. C. 7. dicitur: Sed et mulieres prophetaverunt s olim quidem Maria, Moysis et Aaronis soror, pofi eam vero Debora, pofique illas Holda, et Juditka etc.; eis e N. T. addit Matrem Domini, Elisabetham , Annam , Philippique filias, omnes e S. Litteris, et dicit eas prophetafse. Sacrum itaque et Propheticum censuit Librum Judith Constitutionum collector. 126. Idem L. 4. C. n. praemittens: Salomon ait in Sapientia , recitat aliquot sententias ex ejus Proverbiis, sicque continuat: Et adhuc: Tunde 58 \