Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

etc. qua» narrantur Judith C. n. 38. Pariterque dis­serit de Susanna e Danielis C, i3. non ut de pia fabula, sed genuina Danielis narratione. 122. Idem ex Epistola ad hebreeos C. io. i. et C. ii. io. sic allegat: Cum Lex juxta Aposto­lum spiritualis sit, imagines continens futuro­rum bonorum ; — quando jam facie ad faciem, sanctum Tabernaculum, cede flem nimirum Civi­tatem, cujus artifex et conditor efl Deus , non autem amplius in cenigmate, et ex parte contue­bimur, Orat. 5. Thallusa. Item de Apocalypsi in cit. Convivio n, 5. ait: Christi Numine afflatus Joannes 9 in Libro Apocalypsis ostendit, quibus ait: Et vidi, et ecce Agnus stans supra montem Sion , et cum eo 144 millia etc. C. 14. 1 — 5. De­nique coaevus S, Methodio S, Victorinus E. et M. scripsit scholia in Apocalypsim y velut indubium S. Joannis Apostoli librum. Obiter addo, cuncta prisca Apocalypseos exemplaria tum quas simpliciter Joan­nis nomen praeseferunt, tum quae Joannis Theologi elogio signata sunt, Joannem Evangélistám , autho- rem suum testari. Quia in Apostolicarum Ecclesiarum auribus Joannes simpliciter nominatus , tamquam omnibus notifsimus, et Joannes Theologus, con­stanter designarunt Joannem Evangélistám , non ve­ro Joannem Marcum„ Act, 12. 12. et 25. et C. i3. 5. et C. 15. 3y. $. IV. Constitutiones Apostolica et Canones ejusdem nominis. 123. Non habent quidem Constitutiones, dictae Apoflolicce y quam nominetenus praeferunt, auctori­tatem Apoflolicam: neque sunt a S. Clemente Rom. collectae; verum ab ignoto auctore sub S. Clementis nomine fuerunt exeunte saeculo 3. vel initio 4* con“ sarcinatae. Sui nihilominus aevi regionisque opinio­num aut sententiarum testimonium prastant non spernendum, imo etiam admittendum; si a reliquis non dissentiat. Cumque Constitutionum illarum et­57

Next

/
Thumbnails
Contents