Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

mors intravit in Orbem terrarum. Sap. 2. 24. Et ep. ad Fortunatum scripserat : Per Salomonem Spiritus S. ostendit et prcecinit dicens: Etsi co- ram hominibus tormenta pafsi Sunt etc. Sap. 3. 4. Hanc ipsam Sapientiae. sententiam repetit ep. 81. al. 6. cum dicto: Ubi loquitur Divina Scriptura de tormentis quce Martyres consecrant > etc, De­mum L. de Habitu et DiscipL Virg. inquit: Sed jactare divitias suas Virginem non decet; cum dicat Scriptura Divina : Quid nobis profuit su­perbia : aut quid divitiarum jactatio contulit no­bis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, ctc.Sap. 5. 8. Phrasi scriptum est, videmus a Cy­priano Divinam designari Scripturam exemplo Chri­sti D. et Apostolorum omniumque priscorum, n. 3q, m2. Libri Ecclesiastici testimonia quoque tam­quam Divina crebro allegat, librumque tribuit Sa­lomoni, sensu n. 63. indicato. Quippe L. 2, de Mor­tality et L. de bono patient, scripserat: Praemonet Scriptura Divina dicens : Fili ! accedens ad ser­vitutem Dei y sta in justitia in timore: prxpara animam tuam ad tentationem, Ecclesiastici. 2. t. Et cp. 65. al. 3. ait: Salomon in Spiritu S. con­stitutus testatur et docet, quae sit Sacerdotalis auctoritas et potestas? dicens: Ex tota anima tua time Deum, et Sacerdotes ejus sanctifica , etc. Ecclesiastici. 7. 3i. et 33. Dein ep. 55. al. 6q. scripsit: Sicut locutus est Dominus per Prophe­tam dicens: Fili! ne jucunderis in filiis inpiis, si multiplicentur etc. Ecclesiastici. 16. 1. Tum ep. 71, Non considerantes scriptum efse: Qui baptisa- tur a mortuo , etc. Ecclesiastici. 34-3o. Denuo Scri­ptura Divina , et scriptum est, idem sonant Cy­priano. io3. Baruch Librum cum priscis Jeremiaz * ye- lut principali inscribit Authori , L. 2. Testimon. di­cens : Item per Jeremiam : Hic Deus noster et non deputabitur alius absque illo, etc. Baruch C. 3. 36. Item de Orat. Domin. ait: Per Jeremiam hcec eadem quoque Spiritus S. suggerit et docet 49

Next

/
Thumbnails
Contents