Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

dicens: In sensu autem tibi debet adorari Deus, etc. Baruch. 6. 5. ex epistola Jeremice. 104. Historiam Susannae Dan. C. i3. et Belts atque Habacuc, Dan. C. 14* relatam, velut genui­nam Libri Danielis partem adducit pluribus in locis. Sic ep. 40. al. 4d. et L. de Bono Patient, inquit: Sicut illi Susannam pudicam corrumpere , et violare conati sunt: sic et hi adulterinis doctri­nis , Ecclesiae pudicitiam corrumpere, et verita­tem Evangelicam violare conantur. Tum L. de Orat. Domin. indicat factum Habacuc hisce : Sic Danieli in leonum lacu, jufsu Regis incluso, prandium Divinitus procuratur, allatum videlicet per Habacuc. Dan. C. 14. Denique ep. 55. al. 58. scripserat: Daniel cum conpelleretur adorare ido- lum Bel, quem tunc populus et rex colebat, in ajserendum Dei sui honorem plena fide ac liber­tate prorupit dicens: Nihil colo ego nisi Domi­num Deum meum qui condidit Caelum et terram. Dan. C. 14. 4* Hanc itaque sententiam esse genui­num Danielis responsum, ac porro Caput 14. esse genuinum Danielis scriptum , ac nequaquam fabu­lam existimavit. 105. Apocalypsim S. Cyprianus et Domini vo­cem , et Divinam Scripturam iterato profitetur: uti L. de Oper, et Eleemos. dicens: Audi in Apo­calypsi Domini tui vocem etc. recitatque ejus C. 3. v. 17-=- 8. Tum L. de Lapsis: Ipse quoque Domi­nus praemoneat, et praestruat dicens: Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis et renis. Apoc. 2. 23. Item ep. 63. Aquas namque populos significare, in Apocalypsi Scriptura Di­vina declarat dicens: Aquas quas vidisti etc. Apoc. 17. 16, Denique L. de Habit. Hirg. ait: Sic in Scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit et moneri, describitur Civitas meretrix etc. de qua recitat conplures versus ex Apoc. C. 17. a. v. 1. Etiam cum phrasi: Scriptum est, iterato allegat Divinam Apocalypseos Scripturam.

Next

/
Thumbnails
Contents