Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
94* Inanis eene contra luculentas Eusebii declarationes est captatio unius particulae etiam in ejusdem L. 3. H. E. C. 2D. ubi relatis protocanonicis N. T. Libris subdit: Haec quidem communi omnium consensu recepta sunt. Ex iis vero, quae in dubium revocantur, a Multis tamen commemorari videmus, est epistola quae dicitur Jacobi et quee Judae, et secunda Petri: Joannis item altera et tertia; sive ilice ab ipso reipsa Evangelista, sive ab altero ejusdem nominis compositae sint. Pro nothis habendi sunt Etiam Actus Pauli et liber Pastoris titulo inscriptus et Revelatio Petri, Barnabae item epistola et quae dicuntur Inssitu- dones Apostolorum. His adjunge si lubet, Joannis Apocalypsim, quam nonnulli dealbo ß. Scripturarum expungunt; alii inter libros, Omnium Consensu probatos enumerant. Eusebium istis circa Apocalypsim assensisse, sicut et circa Jacobi et Judae epistolas,'jam intelleximus: hasque cum Petri 2. ac Joannis 2. et 3. epistolis, ait a multis commemorari; quod non dicit de reliquis. Demum de altera S. Petri epistola testatur, a multis fuisse cum reliquis Scripturis aestimatam. Hist. Ec. L. 3. C. 3. in graeco. 9*5. Cum Eusebius nothis libris adjungi permittat etiam Apocalypsim, quam tamen inquit, alii inter libros, omnium consensu probatos enumerant; palam est, Eusebium hoc loco vocabulum: nothus, sumere minus proprie ac promiscue pro quibuscunque libris, aliis merita,, aliisque immerito, in dubium vocatis. Addito namque nothis libris Evangelio secundum hebraeos, sic concludit: Atque hi sunt libri, qui in dubium revocantur; quorum tamen indicem contexere idcirco necessarium putavi, ut cum ex Ecclesiae Traditione veras ac sinceras scripturas et omnium consensu probatas ab iis distinxerimus; quae dubiae quidem auctoritatis sunt, nec in N. T. Corpus relatae, NB. a plerisque tamen Ecclesiasticis Scriptoribus agnoscuntur. Tales vero esse epistolas 4ő,